monumenta.ch > Augustinus > 13.30
Augustinus, De Trinitate, 1XIII 29 <<<     >>> XIII 31

Augustinus, De Trinitate, 1, XIII 30

1 Quod ne conicere potius quam aperte demonstrare videamur, proferimus eiusdem domini certam manifestamque sententiam qua ostendamus ipsam fuisse causam ut diceret: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio, quia iudex forma filii hominis apparebit, quae forma non est patris, sed filii, nec ea filii in qua aequalis est patri sed in qua minor est patre, ut sit in iudicio conspicuus et bonis et malis. Paulo post enim dicit: Amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet sed transiet de morte in vitam. Haec vita aeterna est illa visio quae non pertinet ad malos. Deinde sequitur: Amen, amen dico vobis quia veniet hora et nunc est cum mortui audient vocem filii dei, et qui audierint vivent. Et hoc proprium est piorum qui sic audiunt de incarnatione eius ut credant quia filius dei est, id est sic eum propter se factum accipiunt minorem patre in forma servi ut credant quia aequalis est patri in forma dei. Et ideo sequitur et hoc ipsum commendans dicit: Sicut enim habet pater vitam in semet ipso, ita dedit et filio vitam habere in semet ipso. Deinde venit ad visionem suae claritatis in qua venturus est ad iudicium, quae visio communis erit et impiis et iustis. Sequitur enim et dicit: Et potestatem dedit ei et iudicium facere quoniam filius hominis est.
2 Puto nihil esse manifestius. Nam quia filius dei est et aequalis est patri, non accipit hanc potestatem iudicii faciendi sed habet illam cum patre in occulto; accipit autem illam ut boni et mali eum videant iudicantem quia filius hominis est. Visio quippe filii hominis exhibebitur et malis; nam visio formae dei non nisi mundis corde, quia ipsi deum videbunt; id est solis piis quorum dilectioni hoc ipsum promittit quia ostendet se ipsum illis. Et ideo vide quid sequitur: Nolite mirari hoc, inquit. Quid nos prohibet mirari nisi illud quod revera miratur omnis qui non intellegit ut ideo diceret patrem dedisse ei potestatem et iudicium facere quoniam filius hominis est, cum magis quasi hoc exspectaretur ut diceret, 'quoniam filius dei est'? Sed quia filium dei secundum id quod in forma dei aequalis est patri videre iniqui non possunt, oportet autem ut iudicem vivorum et mortuorum cum coram iudicabuntur et iusti videant et iniqui. Nolite, inquit, hoc mirari, quoniam veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius; et prodient qui bona gesserunt in resurrectionem vitae; qui mala gesserunt in resurrectionem iudicii. Ad hoc ergo oportebat ut ideo acciperet illam potestatem quia filius hominis est ut resurgentes omnes viderent eum in forma in qua videri ab omnibus potest, sed alii ad damnationem, alii ad vitam aeternam. Quae est autem vita aeterna nisi illa visio quae non conceditur impiis? Ut cognoscant te, inquit, unum verum deum et quem misisti Iesum Christum. Quomodo et ipsum Iesum Christum nisi quemadmodum unum verum deum qui ostendet se ipsum illis, non quomodo se ostendet etiam puniendis in forma filii hominis?
Augustinus HOME

bke14.17r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik