monumenta.ch > Augustinus > 13.29
Augustinus, De Trinitate, 1XIII 28 <<<     >>> XIII 30

Augustinus, De Trinitate, 1, XIII 29

1 Itaque utrumque dici potest, et: 'Filius hominis iudicabit,' et: 'Non filius hominis iudicabit,' quia filius hominis iudicabit ut verum sit quod ait: Cum venerit filius hominis, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes; et non filius hominis iudicabit ut verum sit quod ait; Ego non iudicabo, et: Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet. Nam secundum id quod in iudicio non forma dei sed forma filii hominis apparebit, nec ipse pater iudicabit. Secundum hoc enim dictum est: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio. Quod utrum ex illa locutione dictum sit quam supra commemoravimus ubi ait: Sic dedit filio habere vitam in semet ipso, ut significaret quia sic genuit filium, an ex illa qua loquitur apostolus dicens: Propter quod eum suscitavit et donavit ei nomen quod est super omne nomen. - Hoc enim de filio hominis dictum est secundum quem dei filius suscitatus est a mortuis. Ille quippe in forma dei aequalis est patri, ex quo se exinanivit formam servi accipiens; in ipsa forma servi et agit et patitur et accipit, quae consequenter contexit apostolus: Humiliavit se factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod eum exaltavit et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia dominus Iesus in gloria est dei patris. - Utrum ergo secundum illam an secundum istam locutionem dictum sit: Omne iudicium dedit filio, satis hinc apparet quia si secundum illud diceretur secundum quod dictum est: Dedit filio habere vitam in semet ipso, non utique diceretur: Pater non iudicat quemquam. Secundum hoc enim quod aequalem pater genuit filium, iudicat cum illo. Secundum hoc ergo dictum est quod in iudicio non forma dei sed forma filii hominis apparebit. Non quia non iudicabit qui dedit omne iudicium filio, cum de illo dicat filius: Est qui quaerat et iudicet; sed ita dictum est: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio ac si diceretur: 'Patrem nemo videbit in iudicio vivorum et mortuorum, sed omnes filium,' quia et filius hominis est ut possit et ab impiis videri cum et illi videbunt in quem pupugerunt.
Augustinus HOME

bke14.16v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik