monumenta.ch > Augustinus > 12.26
Augustinus, De Trinitate, 1XII 25 <<<     >>> XII 27

Augustinus, De Trinitate, 1, XII 26

1 Nam et illud quaero quomodo dictum sit: Si quis non audit verba mea, ego non iudicabo illum. Fortassis enim ita hoc dixit, ego non iudicabo illum, quemadmodum ibi, non est meum dare. Sed quid hic sequitur? Non enim veni, inquit, ut iudicem mundum, sed ut salvum faciam mundum. Deinde adiungit et dicit: Qui me spernit et non accipit verba mea, habet qui se iudicet. Hic iam intellegeremus patrem nisi adiungeret et diceret: Verbum quod locutus sum, ipsum iudicabit illum in novissima die. Quid igitur iam nec filius iudicabit quia dixit: Ego non iudicabo illum, nec pater, sed verbum quod locutus est filius? Immo audi adhuc quod sequitur: Quia ego, inquit, non ex me locutus sum, sed ille qui me misit pater, ille mandatum mihi dedit quid dicam et quid loquar; et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ego loquor, ita ut dixit mihi pater, sic loquor. Si ergo non iudicat filius sed verbum quod locutus est filius, ideo autem iudicat verbum quod locutus est filius quia non ex se locutus est filius, sed qui misit eum pater mandatum ei dedit quid dicat et quod loquatur. Pater utique iudicat cuius verbum est quod locutus est filius, atque ipsum verbum patris idem ipse est filius. Non enim aliud est mandatum patris, aliud verbum patris; nam et verbum hoc appellavit et mandatum.
2 Videamus ergo ne forte quod ait, Ego non ex me locutus sum, hoc intellegi voluerit, 'Ego non ex me natus sum.' Si enim verbum patris loquitur, se ipsum loquitur quia ipse est verbum patris. Plerumque enim dicit: Dedit mihi pater, in quo vult intellegi quod eum genuerit pater, ut non tamquam iam exsistenti et non habenti dederit aliquid, sed ipsum dedisse ut haberet, genuisse est ut esset. Non enim sicut creatura ita dei filius ante incarnationem et ante assumptam creaturam, unigenitus per quem facta sunt omnia, aliud est et aliud habet, sed hoc ipsum est quod est id quod habet. Quod illo loco manifestius dicitur si quis ad capiendum sit idoneus ubi ait: Sicut habet pater vitam in semet ipso, ita dedit filio habere vitam in semet ipso. Neque enim iam exsistenti et vitam non habenti dedit ut haberet vitam in semet ipso, cum eo ipso quod est vita sit. Hoc est ergo, dedit filio habere vitam in semet ipso, genuit filium esse incommutabilem vitam, quod est vita aeterna. Cum ergo verbum dei sit filius dei, et filius dei sit verus deus et vita aeterna sicut in epistula sua dicit Iohannes, etiam hic quid aliud agnoscimus cum dicit dominus: Verbum quod locutus sum, ipsum iudicabit eum in novissima die? Et ipsum verbum patris verbum esse dicit et mandatum patris ipsumque mandatum vitam aeternam. Et scio, inquit, quia mandatum eius vita aeterna est.
Augustinus HOME

bke14.14v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik