1 | Quod autem paratum est a patre eius et ab ipso filio paratum est quia ipse et pater unum sunt. Iam enim ostendimus in hac trinitate per multos locutionum divinarum modos etiam de singulis dici quod omnium est propter inseparabilem operationem unius eiusdemque substantiae. Sicut et de spiritu sancto dicit: Cum ego iero, mittam illum ad vos. Non dixit, 'mittemus,' sed ita quasi tantum filius eum missurus esset, non et pater; cum alio loco dicat: Haec locutus sum vobis apud vos manens; advocatus autem ille spiritus sanctus quem mittet pater in nomine meo, ille vobis declarabit omnia. Hic rursus ita dictum est quasi non eum missurus esset et filius sed tantum pater. Sicut ergo ista ita et illud quod ait, sed quibus paratum est a patre meo; cum patre se intellegi voluit parare sedes gloriae quibus vellet. Sed dicit aliquis: 'Illic cum de spiritu sancto loqueretur, ita se missurum ait ut non negaret patrem missurum, et alio loco ita patrem ut non negaret se missurum; hic vero aperte ait: Non est meum dare, atque ita secutus a patre dixit praeparata.' Sed hoc est quod praestruximus secundum formam servi dictum, ut ita intellegeremus: Non est meum dare vobis, ac si diceretur: 'Non est humanae potestatis hoc dare,' ut per illud intellegatur hoc dare per quod deus et aequalis est patri. Non est meum, inquit, dare, id est non humana potestate ista do, sed quibus paratum est a patre meo; sed iam tu intellege quia si omnia quae habet pater mea sunt, et hoc utique meum est, et cum patre ista paravi. |