1 | Secundum formam dei dictum est: Ante omnes colles genuit me, id est ante omnes altitudines creaturarum, et: Ante luciferum genuit te, id est ante omnia tempora et temporalia; secundum formam autem servi dictum est: dominus creavit me in principio viarum suarum. Quia secundum formam dei dixit: Ego sum veritas, et secundum formam servi: Ego sum via. Quia enim ipse est primogenitus a mortuis, iter fecit ecclesiae suae ad regnum dei ad vitam aeternam, cui caput est ad immortalitatem etiam corporis, ideo creatus est in principio viarum dei in opera eius. Secundum formam enim dei principium est quod et loquitur nobis, in quo principio fecit deus caelum et terram; secundum formam autem servi: Sponsus procedens de thalamo suo. Secundum formam dei: Primogenitus omnis creaturae, et ipse est ante omnes et omnia in illo constant; secundum formam servi: Ipse est caput corporis ecclesiae. Secundum formam dei dominus gloriae. Unde manifestum est quod ipse glorificet sanctos suos. Quos enim praedestinavit, ipsos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit. De illo quippe dictum est quod iustificet impium; de illo dictum est quod sit iustus et iustificans. Si ergo quos iustificavit, ipsos et glorificavit, qui iustificat ipse et glorificat, qui est, ut dixi, dominus gloriae. Secundum formam tamen servi satagentibus discipulis de glorificatione sua respondit: Sedere ad dexteram meam aut ad sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo. |