monumenta.ch > Augustinus > 11.22
Augustinus, De Trinitate, 1X 21 <<<     >>> XI 23

Augustinus, De Trinitate, 1, XI 22

1 Quapropter cognita ista regula intellegendarum scripturarum de filio dei ut distinguamus quid in eis sonet secundum formam dei in qua est et aequalis est patri, et quid secundum formam servi quam accepit et minor est patre, non conturbabimur tamquam contrariis ac repugnantibus inter se sanctorum librorum sententiis. Nam secundum formam dei aequalis est patri et filius et spiritus sanctus quia neuter eorum creatura est sicut iam ostendimus; secundum formam autem servi minor est patre quia ipse dixit: Pater maior me est; minor est se ipso quia de illo dictum est: Semet ipsum exinanivit; minor est spiritu sancto quia ipse ait: Qui dixerit blasphemiam in filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit in spiritum sanctum, non dimittetur ei. Et in ipso virtutes operatus est dicens: Si ego in spiritu dei eicio daemonia, certe supervenit super vos regnum dei. Et apud Esaiam dicit, quam lectionem ipse in synagoga recitavit et de se completam sine scrupulo dubitationis ostendit: Spiritus, inquit, domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et cetera; ad quae facienda ideo se dicit missum quia spiritus domini est super eum. Secundum formam dei omnia per ispum facta sunt; secundum formam servi ipse factus est ex muliere, factus sub lege. Secundum formam dei ipse et pater unum sunt; secundum formam servi non venit facere voluntatem suam sed voluntatem eius qui misit eum. Secundum formam dei sicut habet pater vitam in semet ipso, sic dedit et filio vitam habere in semet ipso; secundum formam servi tristis est anima eius usque ad mortem, et: Pater, inquit, si fieri potest, transeat hic calix. Secundum formam dei ipse est verus deus et vita aeterna; secundum formam servi factus est oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
Augustinus HOME

bke14.13r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik