1 | Cum ergo tradiderit regnum deo et patri, id est cum credentes et viventes ex fide pro quibus nunc mediator interpellat perduxerit ad contemplationem cui percipiendae suspiramus et gemimus, et transierit labor et gemitus, iam non interpellabit pro nobis tradito regno deo et patri. Hoc significans ait: Haec vobis locutus sum in similitudinibus; veniet hora quando iam non in similitudinibus loquar vobis, sed manifeste de patre nuntiabo vobis; id est iam non erunt similitudines cum visio fuerit facie ad faciem. Hoc est enim quod ait, sed manifeste de patre nuntiabo vobis, ac si diceret, 'manifeste patrem ostendam vobis.' Nuntiabo quippe ait quia verbum eius est. Sequitur enim et dicit: Illa die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo patrem; ipse enim pater amat vos quia vos me amatis et credidistis quia ego a deo exivi. Exivi a patre et veni in hunc mundum: iterum relinquo mundum et vado ad patrem. |
2 | Quid est, a patre exii, nisi 'non in ea forma qua aequalis sum patri, sed aliter, id est in assumpta creatura minor apparui'? Et quid est, veni in hunc mundum, nisi 'formam servi quam me exinaniens accepi etiam peccatorum qui mundum istum diligunt oculis demonstravi'? Et quid est, iterum relinquo mundum, nisi 'ab aspectu dilectorum mundi aufero quod viderunt'? Et quid est, vado ad patrem, nisi 'doceo me sic intellegendum a fidelibus meis quomodo aequalis sum patri'? Hoc qui credunt digni habebuntur perduci a fide ad speciem, id est ad ipsam visionem, quo perducens dictus est tradere regnum deo et patri. Fideles quippe eius quos redemit sanguine suo dicti sunt regnum eius pro quibus nunc interpellat; tunc autem illic eos sibi faciens inhaerere ubi aequalis est patri, non iam rogabit patrem pro eis. Ipse enim, inquit, pater amat vos. Ex hoc enim rogat quo minor est patre; quo vero aequalis exaudit cum patre. Unde se ab eo quod dixit: Ipse enim pater amat vos, utique ipse non separat; sed secundum ea facit intellegi quae supra commemoravi satisque insinuavi, plerumque ita nominari unamquamque in trinitate personam ut et aliae illic intellegantur. Sic itaque dictum est: Ipse enim pater amat vos, ut consequenter intellegatur et filius et spiritus sanctus; non quia modo nos non amat qui proprio filio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum; sed tales nos amat deus quales futuri sumus, non quales sumus. Quales enim amat, tales in aeternum conservat, quod tunc erit cum tradiderit regnum deo et patri qui nunc interpellat pro nobis, ut iam non roget patrem quia ipse pater amat nos. Quo autem merito nisi fidei qua credimus antequam illud quod promittitur videamus? Per hanc enim pervenimus ad speciem ut tales amet quales amat ut simus, non quales odit quia sumus, et hortatur ac praestat ne tales esse semper velimus. |