1 | An forte putabitur mansionem in dilectore suo facientibus patre et filio exclusus esse ab hac mansione spiritus sanctus? Quid est ergo quod superius ait de spiritu sancto: Quem hic mundus accipere non potest quoniam non videt illum; nostis illum vos quia vobiscum manet et in vobis est? Non itaque ab hac mansione separatus est de quo dictum est, vobiscum manet et in vobis est. Nisi forte quisquam sic absurdus est ut arbitretur cum pater et filius venerint ut mansionem faciant apud dilectorem suum, discessurum inde spiritum sanctum et tamquam locum daturum esse maioribus. Sed et huic carnali cogitationi occurrit scriptura; paulo quippe superius ait: Et ego rogabo patrem, et alium advocatum dabit vobis ut vobiscum sit in aeternum. Non ergo discedet patre et filio venientibus, sed in eadem mansione cum ipsis erit in aeternum quia nec ille sine ipsis venit nec illi sine illo. Sed propter insinuationem trinitatis personis etiam singulis nominatis dicuntur quaedam; non tamen aliis separatis intelleguntur propter eiusdem trinitatis unitatem unamque substantiam atque deitatem patris et filii et spiritus sancti. |