monumenta.ch > Augustinus > 8.18
Augustinus, De Trinitate, 1VIII 17 <<<     >>> VIII 19

Augustinus, De Trinitate, 1, VIII 18

1 Nec inde separatur utriusque spiritus, id est patris et filii spiritus, qui spiritus sanctus proprie dicitur, spiritus veritatis quem hic mundus accipere non potest. Hoc est enim plenum gaudium nostrum quo amplius non est, frui trinitate deo ad cuius imaginem facti sumus. Propter hoc aliquando ita loquitur de spiritu sancto tamquam solus ipse sufficiat ad beatitudinem nostram; et ideo solus sufficit quia separari a patre et filio non potest, sicut pater solus sufficit quia separari a filio et spiritu sancto non potest, et filius ideo sufficit solus quia separari a patre et spiritu sancto non potest. Quid enim sibi vult quod ait: Si diligitis me, mandata mea servate, et ego robabo patrem, et alium advocatum dabit vobis ut vobiscum sit in aeternum, spiritum veritatis quem hic mundus accipere non potest, id est dilectores mundi? Animalis enim homo non percipit quae sunt spiritus dei.
2 Sed adhuc videri potest ideo dictum: Et ego rogabo patrem, et alium advocatum dabit vobis, quasi non sufficiat solus filius. Illo autem loco ita de illo dictum est tamquam solus omnino sufficiat: Cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Numquid ergo separatur hinc filius tamquam ipse non doceat omnem veritatem, aut quasi hoc impleat spiritus sanctus quod minus potuit docere filius? Dicant ergo, si placet, maiorem esse filio spiritum sanctum quem minorem illo solent dicere. An quia non dictum est: 'Ipse solus,' aut: 'Nemo nisi ipse' vos docebit omnem veritatem, ideo permittunt ut cum illo docere credatur et filius? Apostolus ergo separavit filium ab sciendis his quae dei sunt ubi ait: Sic et quae dei sunt nemo scit nisi spiritus dei! ut iam isti perversi possint ex hoc dicere quod et filium non doceat quae dei sunt nisi spiritus sanctus, tamquam maior minorem; cui filius ipse tantum tribuit ut diceret: Quia haec locutus sum vobis, tristitia cor vestrum implevit. Sed ego veritatem dico: expedit vobis, ut ego eam; nam si non abiero, advocatus non veniet ad vos. Hoc autem dixit non propter inaequalitatem verbi dei et spiritus sancti, sed tamquam impedimento esset praesentia filii hominis apud eos quominus veniret ille qui minor non esset quia non semet ipsum exinanivit sicut filius formam servi accipiens.
3 Oportebat ergo ut auferretur ab oculis eorum forma servi quam intuentes hoc solum esse Christum putabant quod videbant. Inde est et illud quod ait: Si diligeretis me, gauderetis quoniam eo ad patrem, quia pater maior me est, id est propterea me oportet ire ad patrem quia dum me ita videtis, et ex hoc quod videtis aestimatis minor sum patre, atque ita circa creaturam susceptumque habitum occupati aequalitatem quam cum patre habeo non intellegitis. Inde est et illud: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. Tactus enim tamquam finem facit notionis. Ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in se ut hoc quod videbatur tantummodo putaretur. Ascensio autem ad patrem erat ita videri sicut aequalis est patri ut ibi esset finis visionis quae sufficit nobis. Aliquando item de filio solo dicitur quod ipse sufficiat et in eius visione merces tota promittitur dilectionis et desiderii nostri. Sic enim ait: Qui habet mandata mea et custodit ea, ille est qui me diligit. Qui autem me diligit, diligetur a patre meo; et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi.
4 Numquid hic quia non dixit: 'Ostendam illi et patrem,' ideo separavit patrem? Sed quia verum est: Ego et pater unum sumus, cum pater ostenditur, et filius ostenditur qui in illo est; et cum filius ostenditur, etiam pater ostenditur qui in illo est. Sicut ergo cum ait: Et ostendam illi me ipsum, intellegitur quia ostendit et patrem, ita et in eo quod dicitur: Cum tradiderit regnum deo et patri, intellegitur quia non adimit sibi. Quoniam cum perducet credentes ad contemplationem dei et patris, profecto perducet ad contemplationem suam qui dixit: Et ostendam illi me ipsum. Et ideo consequenter cum dixisset illi Iudas: Domine, quid factum est quia ostensurus es te nobis et non huic mundo? respondit Iesus et dixit illi: Si quis me diligit, sermonem meum servabit; et pater meus diliget illum, et ad illum veniemus et mansionem apud illum faciemus. Ecce, quia non solum se ipsum ostendit ei a quo diligitur, quia simul cum patre venit ad eum et mansionem facit apud eum.
Augustinus HOME

bke14.10v

Augustinus, De Trinitate, 1VIII 17 <<<     >>> VIII 19
monumenta.ch > Augustinus > 8.18

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik