2 | Si desipio hic, corrigat me qui melius sapit; mihi aliud non videtur. Neque enim quaeremus aliud cum ad illius contemplationem pervenerimus, quae nunc non est quamdiu gaudium nostrum in spe est. Spes autem quae videtur non est spes. Quod enim videt quis, quid et sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus quoadusque rex in recubitu suo est. Tunc erit quod scriptum est: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo. Illa laetitia nihil amplius requiretur quia nec erit quod amplius requiratur. Ostendetur enim nobis pater et sufficiet nobis. Quod bene intellexerat Philippus ut diceret: Domine, ostende nobis patrem et sufficit nobis. Sed nondum intellexerat eo quoque modo id ipsum se potuisse dicere: 'Domine, ostende nobis te et sufficit nobis.' Ut enim hoc intellegeret, responsum est ei a domino: Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me? Philippe, qui me vidit, vidit et patrem. Sed quia volebat eum ex fide vivere antequam illud posset videre, secutus est et ait: Non credis quia ego in patre et pater in me? Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem. Contemplatio quippe merces est fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum est: Mundans fide corda eorum. Probatur autem quod illi contemplationi corda mundentur illa maxime sententia: Beati mundicordes quoniam ipsi deum videbunt. Et quia haec est vita aeterna, dicit deus in psalmis: Longitudinem dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. Sive ergo audiamus: 'Ostende nobis filium,' sive audiamus: Ostende nobis patrem, tantundem valet quia neuter sine altero potest ostendi. Unum quippe sunt, sicut ait: Ego et pater unum sumus. Denique propter ipsam inseparabilitatem sufficienter aliquando nominatur vel pater solus vel filius solus adimpleturus nos laetitia cum vultu suo. |