monumenta.ch > Augustinus > 6.13
Augustinus, De Trinitate, 1VI 12 <<<     >>> VII 14

Augustinus, De Trinitate, 1, VI 13

1 Similiter et de spiritu sancto collecta sunt testimonia quibus ante nos qui haec disputaverunt abundantius usi sunt, quia et ipse deus et non creatura. Quod si non creatura, non tantum deus (nam et homines dicti sunt dii), sed etiam verus deus. Ergo patri et filio prorsus aequalis et in trinitatis unitate consubstantialis et coaeternus. Maxime vero illo loco satis claret quod spiritus sanctus non sit creatura ubi iubemur non servire creaturae, sed creatori, non eo modo quo iubemur per caritatem servire invicem, quod est Graece δουλεύειν, sed eo modo quo tantum deo servitur, quod est Graece λατρεύειν. Unde idolatrae dicuntur qui simulacris eam servitutem exhibent quae debetur deo. Secundum hanc enim servitutem dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli servies. Nam hoc distinctius in Graeca scriptura invenitur, λατρεύσεις enim habet. Porro si tali servitute creaturae servire prohibemur quandoquidem dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli servies - unde et apostolus detestatur eos qui coluerunt et servierunt creaturae quam creatori -, non est utique creatura spiritus sanctus cui ab omnibus sanctis talis servitus exhibetur dicente apostolo: Nos enim sumus circumcisio, spiritui dei servientes, quod est in Graeco λατρεύοντες. Plures enim codices etiam Latini sic habent, qui spiritui dei servimus; Graeci autem omnes aut paene omnes. In nonnullis autem exemplaribus Latinis invenimus non spiritui dei servimus, sed spiritu deo servimus.
2 Sed qui in hoc errant et auctoritati graviori cedere detractant, numquid et illud varium in codicibus reperiunt: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est spiritus sancti quem habetis a deo? Quid autem insanius magisque sacrilegum est quam ut quisquam dicere audeat membra Christi templum esse creaturae minoris secundum ipsos quam Christus est? Alio enim loco dicit: Corpora vestra membra sunt Christi. Si autem quae membra sunt Christi templum est spiritus sancti, non est creatura spiritus sanctus, quia cui corpus nostrum templum exhibemus necesse est ut huic eam servitutem debeamus qua non nisi deo serviendum est, quae Graece appellatur λατρεία. Unde consequenter dicit: Glorificate ergo deum in corpore vestro.
Augustinus HOME

bke14.7v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik