monumenta.ch > Augustinus > 6.12
Augustinus, De Trinitate, 1VI 11 <<<     >>> VI 13

Augustinus, De Trinitate, 1, VI 12

1 Item dicit idem apostolus: Nobis unus deus pater ex quo omnia, et nos in ipso; et unus dominus Iesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum. Quis dubitet eum omnia 'quae creata sunt' dicere, sicut Iohannes: Omnia per ipsum facta sunt? Quaero itaque de quo dicit alio loco: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Si enim de patre et filio et spiritu sancto ut singulis personis singula tribuantur, ex ipso, ex patre; per ipsum, per filium: in ipso, in spiritu sancto; manifestum quod pater et filius et spiritus sanctus unus deus est quando singulariter intulit: Ipsi gloria in saecula saeculorum. Unde enim coepit hunc sensum; non ait: O altitudo divitiarum 'sapientae et scientiae patris aut filii aut spiritus sancti,' sed sapientiae et scientiae dei! Quam inscrutabilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Si autem hoc de patre tantummodo intellegi volunt, quomodo ergo omnia per patrem sunt sicut hic dicitur, et omnia per filium sicut ad Corinthios ubi ait: Et unus dominus Iesus Christus per quem omnia, et sicut in evangelio Iohannis: Omnia per ipsum facta sunt? Si enim alia per patrem, alia per filium, iam non omnia per patrem nec omnia per filium. Si autem omnia per patrem et omnia per filium, eadem per patrem quae per filium. Aequalis ergo est patri filius, et inseparabilis operatio est patris et filii. Quia si vel filium fecit pater quem non fecit ipse filius, non omnia per filium facta sunt. At omnia per filium facta sunt. Ipse igitur factus non est ut cum patre faceret omnia quae facta sunt. Quamquam nec ab ipso verbo tacuerit apostolus et apertissime omnino dixerit: Qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, hic deum proprie patrem appelans, sicut alibi: Caput autem Christi deus.
Augustinus HOME

bke14.7r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik