1 | Nisi forte quae sequuntur perturbabunt hunc intellectum, qui dixit: Quem nemo hominum vidit nec videre potest, cum hoc etiam ad Christum pertinere secundum eius divinitatem accipiatur quam non viderunt Iudaei, qui tamen carnem viderunt et crucifixerunt. Videri autem divinitas humano visu nullo modo potest, sed eo visu videtur quo iam qui vident non homines sed ultra homines sunt. Recte ergo ipse deus trinitas intellegitur beatus et solus potens, ostendens adventum domini nostri Iesu Christi temporibus propriis. Sic enim dictum est: Solus habet immortalitatem, quomodo dictum est: Qui facit mirabilia solus. Quod velim scire de quo dictum accipiant. Si de patre tantum, quomodo ergo verum est quod ipse filius dicit: Quaecumque enim pater facit, haec eadem et filius facit similiter? An quidquam est inter mirabilia mirabilius quam resuscitare et vivificare mortuos? Dicit autem idem filius: Sicut pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius, quos vult, vivificat. Quomodo ergo solus pater facit mirabilia, cum haec verba nec patrem tantum nec filium tantum permittant intellegi, sed utique deum unum verum solum, id est patrem et filium et spiritum sanctum? |