monumenta.ch > Augustinus > 6.10
Augustinus, De Trinitate, 1VI 9 <<<     >>> VI 11

Augustinus, De Trinitate, 1, VI 10

1 Hinc etiam consequenter intellegitur non tantummodo de patre dixisse apostolum Paulum: Qui solus habet immortalitatem, sed de uno et solo deo, quod est ipsa trinitas. Neque enim ipsa vita aeterna mortalis est secundum aliquam mutabilitatem; ac per hoc filius dei, quia vita aeterna est, cum patre etiam ipse intellegitur ubi dictum est: Solus habet immortalitatem. Eius enim vitae aeternae et nos participes facti pro modulo nostro immortales efficimur. Sed aliud est ipsa cuius participes efficimur vita aeterna, aliud nos qui eius participatione vivemus in aeternum. Si enim dixisset: 'Quem temporibus propriis ostendit pater beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem,' nec si inde separatum filium oporteret intellegi. Neque enim quia ipse filius alibi loquens voce sapientiae (ipse est enim sapientia dei) ait: Gyrum caeli circuivi sola, separavit a se patrem. Quanto magis ergo non est necesse ut tantummodo de patre praeter filium intellegatur quod dictum est: Qui solus habet immortalitatem, cum ita dictum sit: Ut serves, inquit, mandatum sine macula, inreprehensibile, usque in adventum domini nostri Iesu Christi, quem temporibus propriis ostendit beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit nec videre potest; qui est honor et gloria in saecula saeculorum. In quibus verbis nec pater proprie nominatus est nec filius nec spiritus sanctus, sed beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, quod est unus et solus et verus deus, ipsa trinitas.
Augustinus HOME

bke14.6r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik