1 | Qui dixerunt dominum nostrum Iesum Christum non esse deum, aut non esse verum deum, aut non cum patre unum et solum deum, aut non vere immortalem quia mutabilem, manifestissima divinorum testimoniorum et consona voce convicti sunt. Unde sunt illa: In principio erat verbum, et verbum erat apud deum, et deus erat verbum. Manifestum enim quod verbum dei filium dei unicum accipimus, de quo post dicit: Et verbum caro factum est, propter nativitatem incarnationis eius quae facta est in tempore ex virgine. In eo autem declarat non tantum deum esse sed etiam eiusdem cum patre substantiae, quia, cum dixisset: Et deus erat verbum, Hoc erat, inquit, in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Neque enim dicit omnia 'nisi quae facta sunt,' id est omnem creaturam. Unde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia. Et si factus non est, creatura non est; si autem creatura non est, eiusdem cum patre substantiae est. Omnis enim substantia quae deus non est creatura est, et quae creatura non est deus est. Et si non est filius eiusdem substantiae cuius pater, ergo facta substantia est; si facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt; at si omnia per ipsum facta sunt, unius igitur eiusdemque cum patre substantiae est. Et ideo non tantum deus sed et verus deus. Quod idem Iohannes apertissime in epistula sua dicit: Scimus quod filius dei venerit et dederit nobis intellectum ut cognoscamus verum et simus in vero, filio eius Iesu Christo. Hic est verus deus et vita aeterna. |