monumenta.ch > Augustinus > 4. 7
Augustinus, De Trinitate, 1III 6 <<<     >>> V 8

Augustinus, De Trinitate, 1, IV 7

1 Omnes quos legere potui qui ante me scripserunt de trinitate quae deus est, divinorum librorum veterum et novorum catholici tractatores, hoc intenderunt secundum scripturas docere, quod pater et filius et spiritus sanctus unius substantiae inseparabili aequalitate divinam insinuent unitatem, ideoque non sint tres dii sed unus deus - quamvis pater filium genuerit, et ideo filius non sit qui pater est; filiusque a patre sit genitus, et ideo pater non sit qui filius est; spiritusque sanctus nec pater sit nec filius, sed tantum patris et filii spiritus, patri et filio etiam ipse coaequalis et ad trinitatis pertinens unitatem. Non tamen eandem trinitatem natam de virgine Maria et sub Pontio Pilato crucifixam et sepultam tertio die resurrexisse et in caelum ascendisse, sed tantummodo filium. Nec eandem trinitatem descendisse in specie columbae super Iesum baptizatum aut die pentecostes post ascensionem domini sonitu facto de caelo quasi ferretur flatus vehemens et linguis divisis velut ignis, sed tantummodo spiritum sanctum. Nec eandem trinitatem dixisse de caelo: Tu es filius meus, sive cum baptizatus est a Iohanne sive in monte quando cum illo erant tres discipuli, aut quando sonuit vox dicens: Et clarificavi et iterum clarificabo, sed tantummodo patris vocem fuisse ad filium factam - quamvis pater et filius et spiritus sanctus sicut inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operentur.
2 Haec et mea fides est, quando haec est catholica fides.
Augustinus HOME

bke14.5v