monumenta.ch > Augustinus > 1. 2
Augustinus, De Trinitate, 1I 1 <<<     >>> I 3

Augustinus, De Trinitate, 1, I 2

1 Ut ergo ab huiusmodi falsitatibus humanus animus purgaretur, sancta scriptura parvulis congruens nullius generis rerum verba vitavit ex quibus quasi gradatim ad divina atque sublimia noster intellectus velut nutritus assurgeret. Nam et verbis ex rebus corporalibus sumptis usa est cum de deo loqueretur, velut cum ait: Sub umbraculo alarum tuarum protege me. Et de spiritali creatura multa transtulit quibus significaret illud quod ita non esset sed ita dici opus esset, sicuti est: Ergo sum deus zelans, et: Poenitet me hominem fecisse. De rebus autem quae omnino non sunt non traxit aliqua vocabula quibus vel figuraret locutiones vel sirparet aenigmata. Unde perniciosius et inanius evanescunt qui tertio illo genere erroris a veritate secluduntur hoc suspicando de deo quod neque in ipso neque in ulla creatura inveniri potest. Rebus enim quae in creatura reperiuntur solet scriptura divina velut infantilia oblectamenta formare quibus infirmorum ad quaerenda superiora et inferiora deserenda pro suo modulo tamquam passibus moveretur aspectus. Quae vero proprie de deo dicuntur, quae in nulla creatura reperiuntur, raro ponit scriptura divina, sicut illud quod dictum est ad Moysen: Ergo sum qui sum, et: Qui est misit me ad vos. Cum enim esse aliquo modo dicatur et corpus et animus, nisi proprio quodam modo vellet intellegi, non id utique diceret. Et illud quod ait apostolus: Qui solus habet immortalitatem. Cum et anima modo quodam immortalis esse dicatur et sit, non diceret, solus habet, nisi quia vera immortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere creatura quoniam solius creatoris est. Hoc et Iacobus dicit: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum, apud quem non est commutatio nec momenti obumbratio. Hoc et David: Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es.
Augustinus HOME

bke14.3r