monumenta.ch > Augustinus > 1. 1
>>> Augustinus, De Trinitate, 1, I 2

Augustinus, De Trinitate, 1, I 1

1 Lecturus haec quae de trinitate disserimus prius oportet ut noverit stilum nostrum adversus eorum vigilare calumnias qui fidei contemnentes initium immaturo et perverso rationis amore falluntur. Quorum nonnulli ea quae de corporalibus rebus sive per sensus corporeos experta notaverunt, sive quae natura humani ingenii et diligentiae vivacitate vel artis adiutorio perceperunt, ad res incorporeas et spiritales transferre conantur ut ex his illas metiri atque opinari velint. Sunt item alii qui secundum animi humani naturam vel affectum de deo sentiunt, si quid sentiunt, et ex hoc errore cum de deo disputant sermoni suo distortas et fallaces regulas figunt. Est item aliud hominum genus, eorum qui universam quidem creaturam, quae profecto mutabilis est, nituntur transcendere ut ad incommutabilem substantiam quae deus est erigant intentionem; sed mortalitatis onere praegravati cum et videri volunt scire quod nesciunt et quod volunt scire non possunt, praesumptiones opinionum suarum audacius affirmando intercludunt sibimet intellegentiae vias, magis eligentes sententiam suam non corrigere perversam quam mutare defensam.
2 Et hic quidem omnium morbus est trium generum, quae proposui: et eorum scilicet qui secundum corpus de deo sapiunt; et eorum qui secundum spiritalem creaturam, sicuti est anima; et eorum qui neque secundum corpus neque secundum spiritalem creaturam, et tamen de deo falsa existimant, eo remotiores a vero quo id quod sapiunt, nec in corpore reperitur nec in facto et condito spiritu nec in ipso creatore. Qui enim opinatur deum, verbi gratia, candidum vel rutilum, fallitur; sed tamen haec inveniuntur in corpore. Rursus qui opinatur deum nunc obliviscentem, nunc recordantem vel si quid huiusmodi est, nihilominus in errore est; sed tamen haec inveniuntur in animo. Qui autem putant eius esse potentiae deum, ut seipsum ipse genuerit, eo plus errant quod non solum deus ita non est sed nec spiritalis nec corporalis creatura. Nulla enim omnino res est quae se ipsam gignat ut sit.
Augustinus HOME

bke14.2v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik