Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT XXVII. [Adae lapsus et poena allegorice.]
1 | XLI. Laboret iam Adam in agro suo, et quod spinas et tribulos ei parit terra, intelligat non naturae esse, sed poenae; et hoc non nescio cui genti tenebrarum, sed divino iudicio tribuat: quia moderamen iustitiae est sua cuique tribuere. Ipse det mulieri escam coelestem, quam accepit a capite suo, qui est Christus: non ab illa accipiat vetitum cibum, id est haereticorum fallaciam cum magna pollicitatione scientiae, et quasi secretorum adapertionem, quo fiat ad decipiendum error ipse conditior. |
2 | Haereticorum quippe superba et curiosa cupiditas in libro Proverbiorum clamat sub mulieris imagine, et dicit, Qui stultus est, divertat ad me: et inopes sensu exhortatur, dicens, Panes occultos edite libenter, et aquam dulcem furtivam bibite [Prov. IX, 16, 17]. Et necesse est tamen, cum et illa quisque crediderit, praecedente libidine mentiendi, qua Christum mentitum esse credit, accipiat etiam tunicam pelliceam divino iudicio. |
3 | Quo nomine mihi videtur in prophetia significari non corporis mortalitas, quae significatur in historia, de qua iam tractatum est; sed de carnalibus sensibus attracta phantasmata, quae carnaliter mentientem divina lege consequuntur et contegunt: atque ita de paradiso, id est de catholica fide et veritate, dimittitur, habitaturus contra paradisum, id est eidem fidei contradicturus. Qui si aliquando se ad Deum converterit per flammeam frameam, id est per temporales tribulationes, sua peccata cognoscendo et gemendo, et non iam extraneam naturam, quae nulla est, sed seipsum accusando, ut ipse veniam mereatur ; et per plenitudinem scientiae, quae est charitas, diligendo Deum, qui supra omnia est incommutabilis, et diligendo ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente; et diligendo proximum tanquam seipsum, perveniet ad arborem vitae, et vivet in aeternum. |