Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT XXVI. [Serpens haereticus Manichaeus.]
1 | Sed istis etiam corpora sua displicent, non propter poenalem mortalitatem, quam peccando meruimus; sed ita ut negent Deum esse corporum conditorem, tanquam apertis oculis carneis nuditas ista displiceat. |
2 | XXXIX. Sed nihil vehementius istos designat et notat, quam quod dicit serpens: Non morte moriemini: sciebat enim Deus quoniam qua die ederitis, aperientur oculi vestri. Sic enim isti credunt, quod serpens ille Christus fuerit, et deum nescio quem gentis tenebrarum, sicuti affirmant, illud praeceptum dedisse confingunt, tanquam invideret hominibus scientiam boni et mali. |
3 | Ex ista opinione etiam nescio quos serpentinos natos esse arbitror, qui serpentem pro Christo colere dicuntur , nec attendunt Apostolum qui ait: Metuo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et sensus vestri corrumpantur [II Cor. XI, 3]. Hos ergo per istam prophetiam praefiguratos esse existimo. |
4 | Seducitur autem verbis huius serpentis carnalis nostra concupiscentia, et per illam decipitur Adam, non Christus, sed Christianus: qui si praeceptum Dei servare vellet, et ex fide perseveranter viveret, donec idoneus fieret intelligentiae veritatis, id est, si operaretur in paradiso, et custodiret quod accepit; non veniret in illam deformitatem, ut cum sibi displicet caro quasi nuditas sua, carnalia magis tegumenta mendaciorum, tanquam folia fici colligeret, quibus sibi faceret succinctorium. |
5 | Hoc enim isti faciunt, cum de Christo mentiuntur, et ipsum mentitum esse praedicant; et tanquam abscondunt se a facie Dei, ad sua mendacia ab illius veritate conversi, sicut Apostolus dicit: Et a veritate quidem auditum suum avertent, ad fabulas autem convertentur [II Tim. IV, 4]. |
6 | XL. Et ille quidem serpens, id est ille error haereticorum, qui tentat Ecclesiam, contra quem incantat Apostolus, cum dicit, Metuo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et sensus vestri corrumpantur; ille ergo error pectore et ventre serpit, et terram manducat. |
7 | Non enim decipit, nisi aut superbos, qui sibi arrogantes quod non sunt, cito credunt quod summi Dei et animae humanae una eademque natura sit; aut desideriis carnalibus implicatos, qui libenter audiunt quod quidquid lascive faciunt, non ipsi faciunt, sed gens tenebrarum; aut curiosos, qui terrena sapiunt, et spiritualia terreno oculo inquirunt. |
8 | Erunt autem inimicitiae inter istum et mulierem, et inter semen eius, et semen mulieris, si pariat ista filios quamvis cum doloribus, et se ad virum suum convertat, ut eius ipse dominetur. Tunc enim potest cognosci non aliam partem in nobis pertinere ad auctorem Deum, et aliam ad gentem tenebrarum, sicut isti dicunt; sed potius et illud quod regendi habet potestatem in homine, et illud inferius quod regendum est, ex Deo esse, sicut dicit Apostolus: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei; mulier autem gloria viri est. Non enim vir ex muliere, sed mulier ex viro: etenim non creatus est vir propter mulierem, sed mulier propter virum; propterea debet habere velamen mulier super caput, propter Angelos. |
9 | Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino: sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo [I Cor. XI, 7-12]. |