1 | XXXVIII. Nam praeceptum quod accepit, nos accepimus in illo, quia unusquisque christianus non incongrue sustinet personam Christi, dicente ipso Domino: Quod fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis [Matth. XXV, 40]. Atque utinam frueremur, sicut est praeceptum, omni ligno paradisi, quod significat spirituales delicias; Fructus autem spiritus est, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, sicut Apostolus dicit [Galat. V, 22, 23]: et non tangeremus lignum in medio paradisi plantatum scientiae boni et mali, id est non vellemus superbire de natura nostra, quae, sicut iam diximus, media est, ut decepti experiremur quid intersit inter simplicem fidem catholicam, et fallacias haereticorum! ita enim pervenimus ad dignoscentiam boni et mali. Nam oportet, inquit, etiam haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos [I Cor. XI, 19]. Etenim serpens ille secundum prophetiam, haereticorum venena significat, et maxime istorum Manichaeorum, et quicumque Veteri Testamento adversantur. |
2 | Non enim aliquid manifestius praenuntiatum arbitror, quam istos in illo serpente, vel potius illum in istis esse vitandum. Nulli enim loquacius atque iactantius promittunt scientiam boni et mali; et in ipso homine, tanquam in arbore quae plantata est in medio paradisi, eam dignoscentiam demonstraturos se esse praesumunt. Et etiam illud quod dictum est, Eritis sicut dii, qui alii magis dicunt quam isti, qui per suam superbam vanitatem, eamdem superbiam persuadere conantes, affirmant animam naturaliter hoc esse quod Deus est? |
3 | Et ad quos magis pertinet apertio carnalium oculorum, quam ad istos qui relicta interiore sapientiae luce solem istum, qui pertinet ad oculos corporis, adorare compellunt? Et omnes quidem haeretici generaliter scientiae pollicitatione decipiunt, et reprehendunt eos quos simpliciter credentes invenerint; et quia omnino carnalia persuadent, quasi ad carnalium oculorum apertionem conantur adducere, ut interior oculus excaecetur. |