Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT XXIII. [Cherubim et framea versatilis quid notent.]
1 | XXXV. Posuit autem Deus Cherubim et flammeam frameam quae versatur, quae uno nomine versatilis dici potest, ad custodiendam viam arboris vitae. Sicut illi volunt qui hebraea verba in Scripturis interpretati sunt, Cherubim latine Scientiae plenitudo esse dicitur. Flammea vero framea versatilis, temporales poenae intelliguntur, quoniam tempora volubilitate versantur. Propterea et flammea dicitur, quia urit quodammodo omnis tribulatio. |
2 | Sed aliud est uri ad consumptionem, et aliud est uri ad purgationem. Nam et Apostolus dicit: Quis scandalizatur, et ego non uror [II Cor. XI, 29]? Sed iste affectus purgabat eum magis, quia de charitate veniebat. Et illae tribulationes quas iusti patiuntur, ad istam pertinent flammeam frameam: Quoniam in igne probatur aurum et argentum, et homines acceptabiles in camino humiliationis [Eccli. II, 5]. Et iterum: Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis [Eccli. XXVII, 6]. Quoniam ergo quem diligit Deus, corripit; et flagellat omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]; sicut dicit Apostolus, Scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem [Rom. V, 3, 4], et legimus et audimus, et credendum est arborem vitae, plenitudinem scientiae et flammeam frameam custodire . Nemo ergo potest pervenire ad arborem vitae, nisi per has duas, id est per tolerantiam molestiarum, et scientiae plenitudinem. |
3 | XXXVI. Sed tolerantia molestiarum omnibus fere in hac vita subeunda est, tendentibus ad arborem vitae: plenitudo autem scientiae videtur paucioribus provenire; ut quasi non omnes qui perveniunt ad arborem vitae, per scientiae plenitudinem veniant, quamvis omnes tolerantiam molestiarum, id est flammeam frameam versatilem, sentiant. |
4 | Sed si attendatur quod Apostolus dicit, Plenitudo autem Legis, charitas [Rom. XIII, 10]; et videamus eamdem charitatem praecepto illo gemino contineri, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tanquam teipsum; in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet, et Prophetae [Matth. XXII, 37-40]: sine dubitatione intelligimus ad arborem vitae non solum per flammeam frameam versatilem, id est per tolerantiam temporalium molestiarum, sed etiam per plenitudinem scientiae, id est per charitatem veniri; quia si charitatem, inquit, non habeam, nihil sum [I Cor. XIII, 2]. |