monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, XX. <<<     >>> XXII.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT XXI. [Quare post transgressionem Adam vitam vocaverit ipsam Evam: et de pellicearum tunicarum significatione.]

1 XXXI. Quem autem non moveat, quod post peccatum et sententiam iudicis Dei vocat Adam mulierem suam, Vitam, quia vivorum ipsa sit mater, posteaquam meruit mortem, et mortales fetus parere destinata est; nisi quia illos fetus attendit Scriptura, quos cum in doloribus pepererit, fiet illi conversio ad virum suum, et eius ipse dominabitur?
2 De quibus fetibus superius dictum est. Sic enim est illa vita materque vivorum. Nam vita quae in peccatis est, mors appellari in Scripturis solet, sicut Apostolus dicit mortuam esse viduam quae in deliciis vivit [I Tim. V, 6]: et mortui nomine peccatum ipsum significari legimus, ubi dictum est, Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit in lavacro suo?
3 Sic et qui ieiunat super peccata sua, et iterum ambulans haec eadem facit [Eccli. XXXIV, 30, 31]. Pro peccato enim mortuum posuit, abstinentiam vero ieiuniumque a peccato, tanquam baptismum, hoc est mundationem a mortuo: iterum autem redire ad peccatum, tanquam iterum tangere mortuum.
4 Quare ergo non animalis illa pars nostra, quae tanquam viro debet obtemperare rationi, cum per ipsam rationem de verbo vitae recte vivendi sarcinam conceperit, appelletur vita; et cum parturitione abstinentiae, quamvis cum doloribus atque gemitibus, malae consuetudini resistens, bonam consuetudinem ad recte facta pepererit, mater vivorum vocetur, id est recte factorum; quibus contraria sunt peccata, quae nomine mortuorum significari posse docuimus ?
5 XXXII. Nam illa mors, quam omnes qui ex Adam nati sumus, coepimus debere naturae, quam minatus est Deus, cum praeceptum daret ne arboris fructus ille ederetur; illa ergo mors in tunicis pelliceis figurata est. Ipsi enim sibi fecerunt praecinctoria de foliis fici, et Deus illis fecit tunicas pelliceas: id est, ipsi appetiverunt mentiendi libidinem relicta facie veritatis, et Deus corpora eorum in istam mortalitatem carnis mutavit, ubi latent corda mendacia.
6 Neque enim in illis corporibus coelestibus sic latere posse cogitationes credendum est, quemadmodum in his corporibus latent: sed sicut nonnulli motus animorum apparent in vultu, et maxime in oculis, sic in illa perspicuitate ac simplicitate coelestium corporum omnes omnino motus animi latere non arbitror. Itaque illi merebuntur habitationem illam et commutationem in angelicam formam, qui etiam in hac vita cum possint sub tunicis pelliceis occultare mendacia, oderunt tamen ea et cavent flagrantissimo amore veritatis, et hoc solum tegunt, quod ii qui audiunt, ferre non possunt; sed nulla mentiuntur.
7 Veniet enim tempus ut nihil etiam contegatur: nihil est enim occultum quod non manifestabitur [Matth. X, 26]. Tamdiu autem in paradiso fuerunt isti, quamvis iam sub sententia damnantis Dei, donec ventum esset ad pelliceas tunicas, id est ad huius vitae mortalitatem. Quo enim maiore indicio potuit significari mors quam sentimus in corpore, quam pellibus quae mortuis pecoribus detrahi solent?
8 Itaque cum contra praeceptum, non imitatione legitima, sed illicita superbia, Deus esse appetit homo, usque ad belluarum mortalitatem deiectus est.
9 XXXIII. Ideo sic illi lex divina insultat ore Dei; qua insultatione nos admonemur quantum possumus cavere superbiam.
Augustinus HOME

csg143.85