Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT XX. [De viri poena.]
1 | XXX. Item de sententia ista quae prolata est in ipsum virum, quid dicemus? Numquid forte divites, quibus provenit facillimus victus, neque in terra operantur, evasisse istam poenam existimandi sunt, qua dicitur: Maledicta terra erit tibi in omnibus operibus tuis; in tristitia et gemitu tuo manducabis ex ea omnibus diebus vitae tuae. |
2 | Spinas et tribulos pariet tibi, et edes pabulum agri tui: in sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, ex qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis? Sed certe illud manifestum est, quod nemo evadat istam sententiam. Hoc ipsum enim quod in hac vita quisque natus, difficultatem inveniendae veritatis habet ex corruptibili corpore (sicut enim Salomon dicit, Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem , ipsi sunt labores et tristitiae quas habet homo ex terra; et spinae ac tribuli sunt punctiones tortuosarum quaestionum, aut cogitationes de provisione huius vitae: quae plerumque, nisi exstirpentur et de agro Dei proiiciantur, suffocant verbum, ne fructificet in homine, sicut Dominus in Evangelio dicit [Marc. IV, 18, 19]. Et quoniam necessitate iam per hos oculos et per has aures de ipsa veritate admonemur, et difficile est resistere phantasmatibus quae per istos sensus intrant in animam, quamvis per illos intret etiam ipsa admonitio veritatis; in ista ergo perplexitate, cuius vultus non sudet ut manducet panem suum? |
3 | quod omnibus diebus vitae nostrae passuri sumus, id est huius vitae quae transitura est. Et hoc illi dictum est, qui coluerit agrum suum, quia ista patitur donec revertatur in terram, ex qua sumptus est, id est, donec finiat vitam istam. Qui enim coluerit agrum istum interius, et ad panem suum quamvis cum labore pervenerit, potest usque ad finem vitae huius hunc laborem pati: post hanc autem vitam non est necesse ut patiatur. |
4 | Sed qui forte agrum non coluerit, et spinis eum opprimi permiserit, habet in hac vita maledictionem terrae suae in omnibus operibus suis, et post hanc vitam habebit, vel ignem purgationis vel poenam aeternam. Ita nemo evadit istam sententiam: sed agendum est ut saltem in hac tantum vita sentiatur. |