monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, XVIII. <<<     >>> XX.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT XIX. [De poenis mulieri inflictis.]

1 XXIX. Iam de poena mulieris nulla quaestio est: manifeste enim multiplicatos dolores habet, atque suspiria in huius vitae calamitatibus; et quod in doloribus pariat filios, quamvis et in ista visibili muliere compleatur, tamen ad illam secretiorem consideratio revocanda est. Nam et in pecoribus feminae cum dolore pariunt filios, et haec est in illis mortalitatis conditio potius quam poena peccati.
2 Potest ergo fieri ut etiam in feminis hominibus mortalium corporum sit ista conditio. Sed hoc est magnum supplicium, quod ad istam corporum mortalitatem ex illa immortalitate venerunt. Verumtamen magnum sacramentum est huius sententiae, quod nulla abstinentia fit a voluntate carnali, quae non habeat in exordio dolorem, donec in meliorem partem consuetudo flectatur.
3 Quod cum provenerit, quasi natus est filius, id est ad bonum opus paratus est affectus per consuetudinem bonam. Quae consuetudo ut nasceretur, cum dolore reluctatum est consuetudini malae. Nam et illud quod post partum dictum est , Erit tibi conversio ad virum tuum, et ipse tui dominabitur; nonne multae ac prope omnes mulieres absentibus viris suis pariunt, et post partum se ad illos non convertunt?
4 Quae autem superbae sunt mulieres, et dominantur viris, numquid post partum carent hoc vitio, ut viri earum dominentur? Imo quasi dignitatem sibi additam credunt, quod matres fiunt, et plerumque superbiores existunt. Quid sibi ergo vult, quod posteaquam dictum est, In doloribus paries filios, additum est, et erit tibi conversio ad virum tuum, et ipse tui dominabitur; nisi quia illa pars animae, quae carnalibus gaudiis tenetur, cum aliquam malam consuetudinem gaudiis tenetur, cum aliquam malam consuetudinem volens vincere, passa fuerit difficultatem ac dolorem, atque ita pepererit consuetudinem bonam, cautius iam et diligentius rationi obtemperat tanquam viro; et ipsis quasi erudita doloribus convertitur ad rationem, et libenter servit iubenti, ne iterum in aliquam perniciosam consuetudinem defluat? Ista ergo quae videntur maledicta, praecepta sunt, si non carnaliter spiritualia legamus.
5 Lex enim spiritualis est [Rom. VII, 14].
Augustinus HOME

csg143.85