Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT XVIII. [Serpentis cum Eva inimicitia.]
1 | XXVII. Et terram, inquit, manducabis omnibus diebus vitae tuae: id est omnibus diebus quibus agis hanc potestatem, ante illam ultimam poenam iudicii; haec enim vita eius videtur, de qua gaudet atque gloriatur. Terram ergo manducabis, duobus modis intelligi potest: vel ad te pertinebunt, quos terrena cupiditate deceperis, id est peccatores, qui terrae nomine significantur; vel certe genus tertium tentationis his verbis figuratur, quod est curiositas. |
2 | Terram enim qui manducat, profunda et tenebrosa penetrat, et tamen temporalia atque terrena. |
3 | XXVIII. Non autem inimicitiae ponuntur inter ipsum et virum, sed inter ipsum et mulierem. Numquid quia viros non decipit et tentat? Sed manifestum est quod decipit. An quia ipsum Adam non decepit, sed mulierem eius? Sed numquid propterea non est inimicus eius, ad quem pervenit per mulierem suam illa deceptio, maxime quia de futuro iam dicitur, Inimicitias ponam inter te et mulierem? |
4 | Si autem quod non deinceps decepit Adam, nec ipsam Evam deinceps decepit. Quare ergo ita dicitur, nisi quia hic manifeste ostenditur non posse nos a diabolo tentari, nisi per illam animalem partem, quae quasi mulieris imaginem vel exemplum in uno ipso homine ostendit, de qua superius iam multa diximus? Quod autem etiam inter semen diaboli, et semen mulieris ponuntur inimicitiae, significatur semine diaboli perversa suggestio; semine autem mulieris, fructus boni operis, quo perversae suggestioni resistit. |
5 | Et ideo observat ipse plantam mulieris, ut si quando in illicita labitur delectatio , tunc illam capiat: et illa observat caput eius, ut eum in ipso initio malae suasionis excludat. |