Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT XVII. [Reiectio culpae et serpentis poena.]
1 | XXV. Deinde iam more superbiae in se non accusat quod consensit mulieri, sed in mulierem refundit culpam suam; et sic subtiliter quasi de astutia quam miser conceperat, voluit ad ipsum Deum pertinere quod peccavit. Non enim ait, Mulier dedit mihi; sed addidit dicens, Mulier quam dedisti mihi. Nihil est autem tam familiare peccantibus, quam tribuere Deo velle undecumque accusantur: et hoc de illa vena superbiae, ut quoniam sic homo peccavit cum vult esse par Deo, id est liber esse ab eius dominio, sicut ille ab omni dominio liber est, quoniam ipse est Dominus omnium; quoniam in maiestate par illi esse non potuit, iam lapsus et iacens in peccato suo, parem sibi eum facere conetur. |
2 | Vel potius illum vult ostendere peccasse, se autem esse innocentem. Et mulier interrogata refert culpam in serpentem: quasi aut ille sic acceperat uxorem ut ei obtemperaret, et non potius ut ipsam sibi obtemperare faceret; aut illa non poterat Dei praeceptum potius custodire, quam verba serpentis admittere. |
3 | XXVI. Iam serpens non interrogatur, sed prior excepit poenam, quia nec confiteri peccatum potest, nec habet omnino unde se excuset. Non autem nunc ea damnatio diaboli dicitur, quae ultimo iudicio reservatur, de qua loquitur Dominus cum dicit, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]; sed ea poena eius dicitur, qua nobis cavendus est. |
4 | Poena enim eius est, ut in potestate habeat eos qui Dei praecepta contemnunt. Hoc enim explicatur his verbis, quibus in eum profertur sententia: et inde maior poena est, quia de hac tam infelici potestate laetatur, qui solebat antequam caderet, de sublimi veritate gaudere in qua non stetit. Et ideo illi etiam pecora praeponuntur, non in potestate, sed in conservatione naturae suae: quia pecora non amiserunt beatitudinem aliquam coelestem, quam nunquam habuerunt, sed in sua natura quam acceperunt peragunt vitam. Dicitur ergo huic: Pectore et ventre repes. Quod quidem et in colubro animadvertitur, et ex illo animante visibili ad hunc invisibilem inimicum nostrum locutio figuratur. |
5 | Nomine enim pectoris, significatur superbia, quia ibi dominatur impetus animi: nomine autem ventris, significatur carnale desiderium, quia haec pars mollior sentitur in corpore. Et quia his rebus ille serpit ad eos quos vult decipere; propterea dictum est, Pectore et ventre repes. |