monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, XV. <<<     >>> XVII.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT XVI. [Absconsio, ambulatio, percontatio quid signent.]

1 XXIV. Itaque cum deambularet Deus in paradiso ad vesperam, id est cum ad eos iam iudicandos veniret, adhuc ante poenam eorum, deambulabat in paradiso, id est, quasi movebatur in eis praesentia Dei, quando iam ipsi stabiles in eius praecepto non erant; et bene ad vesperam, id est cum iam ab eis sol occideret, id est auferretur ab eis lux illa interior veritatis: audierunt vocem eius, et absconderunt se a conspectu eius.
2 Quis se abscondit a conspectu Dei, nisi qui deserto ipso incipit iam amare quod suum est? Iam enim habebant cooperimenta mendacii: qui autem loquitur mendacium, de suo loquitur [Ioan. VIII, 44]. Et ideo ad arborem se dicuntur abscondere, quae erat in medio paradisi, id est ad seipsos, qui in medio rerum infra Deum et supra corpora ordinati erant.
3 Ergo ad seipsos absconderunt se, ut conturbarentur miseris erroribus, relicto lumine veritatis, quod ipsi non erant. Particeps enim veritatis potest esse anima humana: ipsa autem veritas Deus est incommutabilis supra illam. Ab ea ergo veritate quisquis aversus est, et ad seipsum conversus, et non de rectore atque illustratore Deo, sed de suis motibus quasi liberis exsultat, tenebratur mendacio: quoniam qui loquitur mendacium, de suo loquitur; atque ita turbatur, et vocem illam prophetae manifestat, qua dictum est, Ad meipsum anima mea turbata est [Psal. XLI, 7]. Itaque iam interrogatur Adam, non Deo nesciente ubi esset, sed cogente ad confessionem peccati: non enim et Dominus Iesus Christus tam multa quae interrogabat, nesciebat.
4 Respondit autem, voce eius audita, abscondisse se, quoniam nudus esset. Iam miserrimo errore respondit, quasi Deo posset displicere nudus, sicut eum ipse fecerat. Est autem hoc erroris proprium, ut quod cuique displicet, hoc etiam Deo displicere arbitretur. Illud autem sublimiter intelligendum est quod Dominus ait: Quis nuntiavit tibi quod nudus esses, nisi quia ab illa arbore de qua dixeram tibi, ex illa sola ne manducares, ex illa manducasti?
5 Nudus enim erat a simulatione, sed vestiebatur luce divina. Unde aversus et ad seipsum conversus, quod significat de illa arbore manducasse, nuditatem suam vidit, et displicuit sibi ex eo quod non habebat aliquid proprium.
Augustinus HOME

csg143.85