monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, XIV. <<<     >>> XVI.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT XV. [Tentatio quomodo deiicit.]

1 XXII. Quo autem modo serpens ille peccatum persuaserit, diligenter considerandum est; pertinet enim maxime ad nostram salutem: nam ideo haec scripta sunt ut iam talia caveamus. Nam cum interrogata mulier respondisset quid eis praeceptum esset; ait ille: Non morte moriemini: sciebat enim Deus quoniam qua die manducaveritis ex illo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
2 Videmus his verbis per superbiam peccatum esse persuasum: ad hoc enim valet quod dictum est, Eritis sicut dii. Sicut etiam hoc quod dictum est, Sciebat enim Deus quoniam qua die mandacaveritis ex eo, aperientur oculi vestri, quid hic intelligitur, nisi persuasum esse ut sub Deo esse nollent, sed in sua potestate potius sine Domino, ut legem eius non observarent, quasi invidentis sibi ne se ipsi regerent, non indigentes illius interno lumine, sed utentes propria providentia, quasi oculis suis, ad dignoscendum bonum et malum, quod ille prohibuisset?
3 Hoc est ergo quod persuasum est, ut suam potestatem nimis amarent, et cum Deo esse pares vellent, illa medietate, per quam Deo subiecti erant, et corpora subiecta habebant, tanquam fructu arboris constitutae in medio paradisi, male uterentur, id est contra legem Dei; atque ita quod acceperant amitterent, dum id quod non acceperant, usurpare voluerunt. Non enim accepit hominis natura, ut per suam potestatem Deo non regente beata sit; quia nullo regente, per suam potestatem beatus esse solus Deus potest.
4 XXIII. Et vidit, inquit, mulier quia bonum est lignum ad escam; et quia bonum est oculis ad videndum, et cognoscendum. Quomodo videbat, si clausi erant oculi? Sed hoc dictum est, ut intelligeremus eos oculos esse apertos, posteaquam de fructu illo acceperunt, quibus se nudos videbant, et displicebant sibi, id est oculos astutiae, quibus simplicitas displicet.
5 Cum enim quisque ceciderit ab illa intima et secretissima luce veritatis, nihil est unde velit placere superbia, nisi fraudulentis simulationibus. Hinc enim et hypocrisis nascitur, in qua multum sibi videntur cordati, qui potuerint fallere et decipere quem voluerint. Dedit enim mulier viro suo, et manducaverunt, et aperti sunt oculi eorum, de quibus iam dictum est; et tunc viderunt quod nudi essent, sed oculis perversis, quibus illa simplicitas quae nuditatis nomine significata est, erubescenda videbatur.
6 Itaque ut iam non essent simplices, fecerunt de foliis fici sibi succinctoria, tanquam tegentes pudenda sua, id est occultantes simplicitatem, de qua iam erubescebat astuta superbia. Folia vero fici pruritum quemdam significant, si hoc bene in rebus incorporeis dicitur, quem miris modis animus patitur cupiditate, et delectatione mentiendi. Unde etiam latine salsi dicuntur, qui iocari amant.
7 In iocis autem utique simulatio principatum tenet.
Augustinus HOME

csg143.85