Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT XIV. [Serpens diabolus, Eva affectus.]
1 | XX. Serpens autem significat diabolum, qui sane non erat simplex. Quod enim dicitur sapientior omnibus bestiis, figurate insinuatur eius versutia. Non autem dictum est quod in paradiso erat serpens, sed erat serpens inter bestias quas fecit Deus. Paradisus namque beatam vitam, ut superius dixi, significat (Supra, cap. 9), in qua iam non erat serpens, quia iam diabolus erat; et de sua beatitudine ceciderat, quia in veritate non stetit. |
2 | Nec mirandum est quomodo mulieri loqui potuerit, cum illa esset in paradiso, et ille non esset; non enim aut illa secundum locum erat in paradiso, sed potius secundum beatitudinis affectum: aut etiamsi locus est talis qui paradisus vocetur, in quo corporaliter Adam et mulier habitabant, etiam diaboli accessum corporaliter intelligere debemus? Non utique, sed spiritualiter, sicut Apostolus dicit, Secundum principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae [Ephes. II, 2]. Numquid ergo visibiliter eis apparet, aut quasi corporeis locis accedit ad eos in quibus operatur? |
3 | Non utique, sed miris modis per cogitationes suggerit quidquid potest. Quibus suggestionibus resistunt, qui vere dicunt, quod item dicit Apostolus: Non enim ignoramus astutias eius [II Cor. II, 11]. Quomodo enim accessit ad Iudam, quando ei persuasit ut Dominum traderet? numquid in locis, aut per hos oculos ei visus est? Sed utique, ut dictum est, intravit in cor eius [Luc. XXII, 3]. Repellit autem illum homo, si paradisum custodiat. Posuit enim Deus hominem in paradiso, ut operaretur et custodiret: quia sic de Ecclesia dicitur in Canticis canticorum, Hortus conclusus, fons signatus [Cant. IV, 12]; quo utique non admittitur perversitatis ille persuasor. |
4 | Sed tamen per mulierem decipit: non enim etiam ratio nostra deduci ad consensionem peccati potest, nisi cum delectatio mota fuerit in illa parte animi, quae debet obtemperare rationi tanquam rectori viro. |
5 | XXI. Etiam nunc in unoquoque nostrum nihil aliud agitur, cum ad peccatum quisque delabitur, quam tunc actum est in illis tribus, serpente, muliere, et viro. Nam primo fit suggestio sive per cogitationem, sive per sensus corporis, vel videndo, vel tangendo, vel audiendo, vel gustando, vel olfaciendo: quae suggestio cum facta fuerit, si cupiditas nostra non movebitur ad peccandum, excludetur serpentis astutia; si autem mota fuerit, quasi mulieri iam persuasum erit. |
6 | Sed aliquando ratio viriliter etiam commotam cupiditatem refrenat atque compescit. Quod cum fit, non labimur in peccatum, sed cum aliquanta luctatione coronamur. Si autem ratio consentiat, et quod libido commoverit, faciendum esse decernat, ab omni vita beata tanquam de paradiso expellitur homo. Iam enim peccatum imputatur, etiamsi non subsequatur factum; quoniam rea tenetur in consensione conscientia. |