monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, XII. <<<     >>> XIV.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT XIII. [Spirituale coniugium in homine.]

1 XVIII. Vocavit ergo mulierem suam vir, tanquam potior inferiorem, et dixit: Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea. Os de ossibus, fortasse propter fortitudinem; et caro de carne, propter temperantiam. Hae namque duae virtutes ad inferiorem animi partem, quam prudentia rationalis regit, docentur pertinere. Quod autem dictum est, Haec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est; ista origo nominis, et interpretatio in lingua latina non apparet.
2 Quid enim simile habeat mulieris nomen ad viri nomen, non invenitur. Sed in hebraea locutione dicitur sic sonare, quasi dictum sit: Haec vocabitur virago, quoniam de viro suo sumpta est. Nam virago vel virgo potius habet aliquam similitudinem cum viri nomine; mulier autem non habet: sed hoc, ut dixi, linguae diversitas facit.
3 XIX. Quod autem additum est, Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una, quomodo referatur ad historiam non invenio, nisi quod plerumque in genere humano ista contingunt; sed tota prophetia est, cuius Apostolus meminit, dicens: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una.
4 Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia [Ephes. V, 31, 32]. Quod Manichaei si non caeci legerent, qui per Epistulas apostolicas multos decipiunt, intelligerent quomodo accipiendae sint Veteris Testamenti Scripturae, nec tam sacrilega voce auderent accusare quod nesciunt. Quod autem nudi erant Adam et mulier eius, et non confundebantur, simplicitatem animae castitatemque significat. Nam et Apostolus ita dicit: Aptavi vos une viro virginem castam exhibere Christo: timeo autem ne sicut serpens Evam fefellit versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo [II Cor. XI, 2, 3].
Augustinus HOME

csg143.85