Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT XII. [Sopito Adae iuncta Eva. Quid sibi velit.]
1 | Et quoniam haec secretiore sapientia videt, ipsam visionem secretam nomine soporis significari arbitror, quem immisit Deus in Adam, quando ei mulier facta est. Ut enim hoc videatur, non est opus oculis istis corporeis, sed quanto quisque ab istis visibilibus rebus in interiora intelligentiae secesserit (hoc est autem quasi obdormiscere), tanto melius et sincerius illud videt. |
2 | Ipsa enim cognitio, qua intelligitur in nobis aliud esse quod ratione dominetur, aliud quod rationi obtemperet; ipsa ergo cognitio veluti effectio mulieris est de costa viri, propter coniunctionem significandam. Deinde, ut quisque huic suae parti recte dominetur, et fiat quasi coniugalis in seipso, ut caro non concupiscat adversus spiritum, sed spiritui subiugetur, id est concupiscentia carnalis non adversetur rationi, sed potius obtemperando desinat esse carnalis, opus habet perfecta sapientia. |
3 | Cuius contemplatio quia interior est et secretior, et ab omni sensu corporis remotissima, convenienter etiam ista soporis nomine intelligi potest. Tunc enim ordinatissime caput mulieris vir est, cum caput viri est Christus, qui Sapientia est Dei. |
4 | XVII. Sane in locum illius costae carnem adimplevit, ut hoc nomine insinuaretur dilectionis affectus, quo diligit unusquisque animam suam, et non est durus ut eam contemnat; quod diligit quisque cui praeest. Non enim sic nominata est caro isto loco, ut carnalem concupiscentiam significet; sed isto modo potius quo propheta dicit auferri populo cor lapideum, et dari cor carneum [Ezech. XI, 19]. Hoc modo enim dicit etiam Apostolus: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus [II Cor. III, 3]. Aliud est quippe propria locutio, aliud figurata, qualis ista est quam tractamus modo. |
5 | Quapropter etsi visibilis femina secundum historiam de corpore viri primo facta est a Domino Deo, non utique sine causa ita facta est, nisi ut aliquod secretum intimaret. Num enim aut limus defuit unde femina formaretur? aut, si vellet Dominus, homini vigilanti costam sine dolore detrahere non posset? Sive ergo ista figurate dicta sint, sive etiam figurate facta sint, non frustra hoc modo dicta vel facta sunt; sed sunt plane mysteria et sacramenta, sive hoc modo quo tenuitas nostra conatur, sive aliquo alio meliore, secundum sanam tamen fidem sunt interpretanda et intelligenda. |