monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, X. <<<     >>> XII.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT XI. [Opera hominis in paradiso: mulier in adiutorium facta.]

1 XV. Quod autem ita constitutus est homo in paradiso, ut operaretur et custodiret; operatio illa laudabilior laboriosa non erat. Alia est namque in paradiso operatio, et alia in terra, quo post peccatum damnatus est. Ex eo autem quod additum est, et custodiret; significatum est qualis illa operatio erat. Namque in tranquillitate beatae vitae, ubi mors non est, omnis opera est custodire quod tenes.
2 Accipit etiam praeceptum, de quo superius iam tractavimus (Supra, c. 9). Quod praeceptum, quoniam sic concluditur, ut non ad unum loquatur; sic enim dicit, Qua die autem manducaveritis, morte moriemini; incipit exponi quomodo sit facta femina: et facta dicitur in adiutorium viri, ut copulatione spirituali spirituales fetus ederet, id est bona opera divinae laudis; dum ille regit, haec obtemperat; ille a sapientia regitur, haec a viro.
3 Caput enim viri Christus, et caput mulieris vir [I Cor. XI, 3]. Ideoque dicitur: Non est bonum solum hominem esse. Adhuc enim erat , quod fieret, ut non solum anima corpori dominaretur, quia corpus servilem locum obtinet, sed etiam virilis ratio subiugaret sibi animalem partem suam, per quod adiutorium imperaret corpori.
4 Ad huius rei exemplum femina facta est, quam rerum ordo subiugat viro; ut quod in duobus hominibus evidentius apparet, id est in masculo et femina, etiam in uno homine considerari possit: ut appetitum animae, per quem de membris corporis operamur, habeat mens interior tanquam virilis ratio subiugatum, et iusta lege modum imponat adiutorio suo, sicut vir debet feminam regere, nec eam permittere dominari in virum; quod ubi contingit, perversa et misera domus est.
5 XVI. Primo ergo demonstravit Deus homini quanto melior esset pecoribus, et omnibus irrationabilibus animantibus: et hoc significat quod dictum est, adducta esse ad illum omnia animantia, ut videret quid ea vocaret, et eis nomina imponeret. Ex hoc enim apparet ipsa ratione hominem meliorem esse quam pecora, quod distinguere et nominatim ea discernere, nonnisi ratio potest, quae de ipsis iudicat.
6 Sed haec facilis ratio est; cito enim homo intelligit se meliorem esse pecoribus: illa est difficilis ratio, qua intelligit in seipso aliud esse rationale quod regit, aliud animale quod regitur.
Augustinus HOME

csg143.85