monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, IX. <<<     >>> XI.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT X. [Flumina quatuor quid notent.]

1 XIII. Flumen autem quod procedebat ex Eden, id est ex deliciis et voluptate et epulis, quod flumen a propheta significatur in Psalmis, cum dicit, Torrente voluptatis tuae potabis eos [Psal. XXXV, 9]; hoc est enim Eden, quod latine voluptas dicitur: dividitur in quatuor partes, et quatuor virtutes significat, prudentiam, fortitudinem, temperantiam, iustitiam.
2 Dicitur autem Phison ipse esse Ganges, Geon autem Nilus, quod etiam in Ieremia propheta animadverti potest: nunc aliis nominibus appellantur. Sicut nunc Tiberis dicitur fluvius, qui prius Albula dicebatur. Tigris vero et Euphrates etiam nunc eadem nomina tenent: quibus tamen nominibus virtutes, ut dixi, spirituales significantur; quod etiam ipsorum nominum interpretatio docet, si quis hebraeam linguam vel syram consideret.
3 Sicut Ierusalem quamvis sit visibilis et terrenus locus, significat tamen civitatem pacis spiritualiter: et Sion quamvis sit mons in terra, speculationem tamen significat; et hoc nomen in Scripturarum allegoriis ad spiritualia intelligenda saepe transfertur: et ille qui descendebat ab Ierusalem in Iericho, sicut Dominus dicit, et in via vulneratus, saucius et semivivus relictus est a latronibus [Luc. X, 30], utique locos istos terrarum, quamvis secundum historiam in terra inveniantur, spiritualiter cogit intelligi.
4 XIV. Prudentia ergo, quae significat ipsam contemplationem veritatis ab omni ore humano alienam, quia est ineffabilis, quam si eloqui velis, paruTis eam potius quam paris, quia ibi audivit et Apostolus ineffabilia verba quae non licet homini loqui [II Cor. XII, 4]: haec ergo prudentia terram circumit, quae habet aurum, et carbunculum, et lapidem prasinum, id est disciplinam vivendi, quae ab omnibus terrenis sordibus, quasi decocta nitescit, sicut aurum optimum; et veritatem, quam nulla falsitas vincit , sicut carbunculi fulgor nocte non vincitur; et vitam aeternam, quae viriditate lapidis prasini significatur, propter vigorem qui non arescit.
5 Fluvius autem ille qui circuit terram Aethiopiam multum calidam atque ferventem, significat fortitudinem calore actionis alacrem atque impigram. Tertius autem Tigris vadit contra Assyrios, et significat temperantiam, quae resistit libidini, multum adversanti consiliis prudentiae: unde plerumque in Scripturis Assyrii adversariorum loco ponuntur. Quartus fluvius non dictum est contra quid vadat, aut quam terram circumeat: iustitia enim ad omnes partes animae pertinet, quia ipsa ordo et aequitas animae est, qua sibi ista tria concorditer copulantur; prima, prudentia; secunda, fortitudo; tertia, temperantia; et in ista tota copulatione atque ordinatione iustitia .
Augustinus HOME

csg143.85