monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, VIII. <<<     >>> X.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT IX. [Paradisi deliciae quid allegorice.]

1 XII. Nunc iam videamus ipsam beatitudinem hominis, quae paradisi nomine significatur: nam quoniam in nemoribus deliciosa quies hominum esse solet, et corporeis sensibus nostris de oriente lumen oritur, coelumque consurgit, quod superius corpus est nostro corpore atque excellentius; propterea his verbis etiam spirituales deliciae, quas habet beata vita, figurate explicantur, et ad orientem paradisus plantatur.
2 Intelligamus autem nostra gaudia spiritualia significare omne lignum formosum ad aspectum intelligentiae, et bonum ad escam quae non corrumpitur, qua beatae animae pascuntur: nam et Dominus dicit, Operamini escam quae non corrumpitur [Ioan. VI, 27]; ut est omnis ratio, quae cibus est animae. Ad orientem, lucem sapientiae in Eden, id est in deliciis immortalibus et intelligibilibus.
3 Nam deliciae, vel voluptas, vel epulum hoc verbo significari dicitur, si ex hebraeo in latinum interpretetur. Positum est autem sic sine interpretatione, ut aliquem locum significare videatur, magisque figuratam faciat locutionem. Productum autem ex terra omne illud lignum accipimus omne illud gaudium spirituale; id est, supereminere terrae, et non involvi atque obrui terrenarum cupiditatum implicamentis. Lignum autem vitae plantatum in medio paradisi, sapientiam illam significat, qua oportet ut intelligat anima, in meditullio quodam rerum se esse ordinatam, ut quamvis subiectam sibi habeat omnem naturam corpoream, supra se tamen esse intelligat naturam Dei: et neque in dexteram declinet, sibi arrogando quod non est; neque ad sinistram, per negligentiam contemnendo quod est: et hoc est lignum vitae plantatum in medio paradisi.
4 Ligno autem scientiae boni et mali, ipsa item medietas animae et ordinata integritas significatur: nam et ipsum lignum in medio paradisi plantatum est; et ideo lignum dignoscentiae boni et mali dicitur, quia si anima quae debet in ea quae anteriora sunt se extendere, id est in Deum, et ea quae posteriora sunt oblivisci [Philipp. III, 13], id est corporeas voluptates, ad seipsam deserto Deo conversa fuerit, et sua potentia tanquam sine Deo frui voluerit, intumescit superbia, quod est initium omnis peccati.
5 Et cum hoc eius peccatum poena fuerit consecuta, experiendo discit quid intersit inter bonum quod deseruit, et malum in quod cecidit. Et hoc ei erit gustasse de fructu arboris dignoscentiae boni et mali. Praecipitur ergo illi ut de omni ligno quod est in paradiso edat, ex ligno autem in quo est dignoscentia boni et mali non edat; id est, non sic eo fruatur, ut ipsam ordinatam integritatem naturae suae, quasi manducando violet atque corrumpat.
Augustinus HOME

csg143.85