monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, VI. <<<     >>> VIII.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT VII. [Limus quid habeat mysterii.]

1 VIII. Nunc videamus post universae creaturae insinuationem tam visibilis quam invisibilis, et universale beneficium divini fontis erga invisibilem creaturam, quid de homine specialiter intimetur, quod ad nos maxime pertinet. Primo enim quod de limo terrae Deus hominem finxit, solet habere quaestionem qualis ille limus fuerit, vel quae materia nomine limi significata sit.
2 Illi autem inimici veterum Librorum, omnia carnaliter intuentes, et propterea semper errantes, etiam hoc reprehendere mordaciter solent, quod de limo Deus hominem finxit. Dicunt enim: Quare de limo fecit Deus hominem? an defuerat ei melior et coelestis materia, unde hominem faceret, ut de labe terrena tam fragilem mortalemque formaret? Non intelligentes primo quam multis significationibus vel terra vel aqua in Scripturis ponatur: limus enim aquae et terrae commixtio est.
3 Dicimus enim tabidum et fragile et morti destinatum corpus humanum post peccatum esse coepisse. Non enim in nostro corpore isti exhorrescunt nisi mortalitatem, quam damnatione meruimus. Quid autem mirum, aut difficile Deo, etiamsi de limo istius terrae hominem fecit, tale tamen corpus eius efficere, quod corruptioni non subiaceret, si homo praeceptum Dei custodiens peccare noluisset? Si enim speciem coeli ipsius de nihilo, vel de informi materia dicimus factam, quia omnipotentem artificem credimus; quid mirum si corpus, quod de limo qualicumque factum est, potuit ab omnipotenti artifice tale fieri, ut nulla molestia, nulla indigentia cruciaret hominem ante peccatum, et nulla corruptione tabesceret?
4 IX. Itaque superflue quaeritur unde hominis corpus Deus fecerit; si tamen nunc de corporis formatione dicitur. Sic enim nonnullos nostros intelligere accepi, qui dicunt, posteaquam dictum est, Finxit Deus hominem de limo terrae; propterea non additum, Ad imaginem et similitudinem suam, quoniam nunc de corporis formatione dicitur.
5 Tunc autem homo interior significabatur, quando dictum est: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei . Sed etiamsi nunc quoque hominem ex corpore et anima factum intelligamus, ut non alicuius novi operis inchoatio, sed superius breviter insinuati diligentior retractatio isto sermone explicetur; si ergo, ut dixi, hominem hoc loco ex corpore et anima factum intelligamus, non absurde ipsa commixtione limi nomen accepit. Sicut enim aqua terram colligit, et conglutinat, et continet, quando eius commixtione limus eius efficitur; sic anima corporis materiam vivificando in unitatem concordem conformat, et non permittit labi et resolvi.
Augustinus HOME

csg143.85