1 | VII. Sub his ergo paucis verbis universa creatura nobis insinuata est ante peccatum animae. Nomine enim coeli et terrae universa visibilis creatura significata est; et nomine diei, universum tempus; et nomine viridium et pabuli agri, creatura invisibilis; et nomine fontis ascendentis et irrigantis omnem faciem terrae, inundatio veritatis animam satians ante peccatum. Dies autem iste, cuius nomine universum tempus significari diximus, insinuat nobis non solum visibilem, sed etiam invisibilem creaturam tempus posse sentire: quod de anima nobis manifestatur, quae tanta varietate affectionum suarum, et ipso lapsu quo misera facta est, et reparatione qua rursus in beatitatem redit, tempore mutari posse convincitur. |
2 | Et ideo non dictum est, Cum factus esset dies, quo die fecit Deus coelum et terram, tantum; quibus nominibus visibilis creatura intimatur: sed additum est etiam, viride, et pabulum agri; quo nomine invisibilem creaturam, propter vigorem et vitam, significari diximus, sicuti est anima. Et ita dictum est, Cum factus esset dies, quo die fecit Deus coelum et terram, et omne viride, et pabulum agri: ut sic intelligeremus non solum visibilem, sed etiam invisibilem creaturam pertinere ad tempus, propter mutabilitatem; quia solus Deus incommutabilis est, qui est ante tempora. |