monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, IV. <<<     >>> VI.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT V. [Fons irrigans terram allegorice. Superbia quid sit.]

1 VI. Fons enim ascendebat, inquit, de terra, et irrigabat omnem faciem terrae. De terra scilicet de qua dicitur: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium [Psal. CXLI, 6]. Quando autem anima tali fonte irrigabatur, nondum per superbiam proiecerat intima sua. Initium enim superbiae hominis apostatare a Deo. Et quoniam in exteriora per superbiam tumescens coepit non irrigari fonte intimo, bene insultatur illi verbis propheticis , et dicitur: Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua proiecit intima sua [Eccli. X, 14, 9, 10]. Quid est enim superbia aliud, nisi deserto secretario conscientiae foris videri velle quod non est?
2 Et ideo laborans iam in terra necessariam habet pluviam de nubibus, id est doctrinam de humanis verbis, ut etiam hoc modo possit ab illa ariditate revirescere, et iterum fieri viride agri. Sed utinam vel pluviam veritatis de ipsis nubibus libenter excipiat. Nam propter illam Dominus noster nubilum carnis nostrae dignatus assumere, imbrem sancti Evangelii largissimum infudit, promittens etiam quod si quis biberit de aqua eius, rediet ad illum intimum fontem, ut forinsecus non quaerat pluviam.
3 Dicit enim: Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam [Ioan. IV, 14]. Iste, credo, fons ante peccatum ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae, quia interior erat, et nubium non desiderabat auxilium: Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur in ea. Cum enim dixisset, Nondum enim pluerat Deus super terram, subiecit et causam quare nondum pluerat: quia non erat homo qui operaretur in ea.
4 Tunc autem homo coepit operari in terra, cum post peccatum de beata vita dimissus est, qua in paradiso fruebatur. Sic enim scriptum est: Et dimisit eum Dominus Deus de paradiso suavitatis, ut operaretur terram de qua et sumptus fuerat: unde suo loco requiremus (Infra, cap. 22). Quod nunc ad hoc commemoravi, ut intelligeremus laboranti homini in terra, id est in peccatorum ariditate constituto, necessariam esse de humanis verbis divinam doctrinam, tanquam de nubibus pluviam. Talis autem scientia destruetur. Videmus enim nunc in aenigmate, tanquam in nubilo saginam quaerentes: tunc autem facie ad faciem [I Cor. XIII, 8, 12], quando universa facies terrae nostrae interiore fonte aquae salientis irrigabitur.
5 Nam si fontem aliquem huius visibilis aquae voluerimus intelligere, de quo dictum est, Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae; non est verisimile quod cum tam multi fontes perennes, sive rivorum, sive fluviorum per universam terram inveniantur, solus ille siccaverit , qui irrigabat omnem faciem terrae.
Augustinus HOME

csg143.85