monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, III. <<<     >>> V.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT IV. [Quid sit 'Nondum pluerat super terram' vers. 5]

1 Quia et nunc viride agri Deus facit, sed pluendo super terram, id est, facit animas revirescere per verbum suum; sed de nubibus eas irrigat, id est de Scripturis Prophetarum et Apostolorum. Recte autem appellantur nubes, quia verba ista quae sonant et percusso aere transeunt, addita etiam obscuritate allegoriarum quasi aliqua caligine obducta, velut nubes fiunt: quae dum tractando exprimuntur, bene intelligentibus tanquam imber veritatis infunditur.
2 Sed hoc nondum erat antequam anima peccaret; id est, antequam viride agri esset super terram. Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur in ea. Laboranti enim homini in terra imber de nubibus est necessarius, de quibus nubibus iam dictum est. Post peccatum autem homo laborare coepit in terra, et necessarias habere illas nubes.
3 Ante peccatum vero, cum viride agri et pabulum fecisset Deus, quo nomine invisibilem creaturam significari diximus, irrigabat eam fonte interiore, loquens in intellectum eius: ut non extrinsecus verba exciperet, tanquam ex supradictis nubibus pluviam; sed fonte suo, hoc est de intimis suis manante veritate, satiaretur.
Augustinus HOME

csg143.85