monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, II. <<<     >>> IV.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT III. [Viride agri quid designat, vers. 5, cap. 2 ]

1 IV. Factus est ergo dies, quo die fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, antequam essent super terram , et omne pabulum agri. Superius septem dies numerantur, nunc unus dicitur dies, quo die fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, et omne pabulum, cuius diei nomine omne tempus significari bene intelligitur.
2 Fecit enim Deus omne tempus simul cum omnibus creaturis temporalibus, quae creaturae visibiles coeli et terrae nomine significantur. Movere autem nos debet ad quaerendum, quod cum diem, qui factus est, et coelum, et terram nominasset adiecit etiam, viride agri, et omne pabulum. Non enim quando dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, tunc dictum est, factum esse omne viride agri et pabulum: manifeste enim legitur, quod tertio die factum est omne viride et pabulum agri.
3 Quod autem dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, non pertinet ad aliquem dierum ex illis septem diebus. Adhuc enim vel materiam ipsam unde facta sunt omnia, coeli et terrae nomine nuncupabat: vel certe prius totam creaturam, coeli et terrae nomine proposuerat dicendo, In principio fecit Deus coelum et terram; et postea particulatim per ordinem dierum sicut oportebat, propter prophetiam, quam in primo libro commemoravimus, Dei opera exsecutus exposuit.
4 Quid sibi ergo vult quod nunc nominato coelo et terra, addidit, viride agri et pabulum, et tacuit caetera tam multa, quae sunt in coelo et in terra, vel etiam in mari; nisi quia viride agri invisibilem creaturam vult intelligi, sicut est anima? Ager enim solet in Scripturis figurate mundus appellari. Nam et ipse Dominus, Ager est hic, inquit, mundus [Matth. XIII, 38], cum illam parabolam exponeret, ubi bono semini sunt commixta zizania.
5 Viride ergo agri spiritualem atque invisibilem creaturam dicit, propter vigorem vitae, et nomine pabuli utique propter vitam bene hoc ipsum interpretamur .
6 V. Deinde quod addidit, antequam essent super terram, intelligitur antequam anima peccaret. Terrenis enim cupiditatibus sordidata, tanquam super terram nata, vel super terram esse, recte dicitur: ideoque addidit, Nondum enim pluerat Deus supra terram.
Augustinus HOME

csg143.83

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik