Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, CAPUT I. [Recitatio secundi et tertii capitis Geneseos.]
1 | I. Post enumerationem et expositionem dierum septem, interposita est quasi quaedam conclusio, et appellatus est liber creaturae coeli et terrae, quidquid superius dictum est, cum sit parva pars libri: sed ideo sic meruit vocari, quia universi saeculi a capite usque ad finem quasi brevis quaedam imago in his diebus septem figurata est. |
2 | Deinde incipit de homine diligentius narrari. Quae omnis narratio non aperte, sed figurate explicatur, ut exerceat mentes quaerentium veritatem, et spirituali negotio a negotiis carnalibus avocet. Sic enim se continet: Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus esset dies quo fecit Deus coelum et terram, et omnia viridia agri, antequam essent super terram, et omne pabulum agri, antequam germinaret. |
3 | Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur in ea. Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae. Et tunc finxit Deus hominem de limo terrae, et insufflavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo in animam viventem. Et tunc plantavit Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem finxerat. Et produxit adhuc Deus de terra omne lignum formosum ad aspectum, et bonum ad escam: et lignum vitae plantavit in medio paradisi, et lignum scientiae boni et mali. |
4 | Flumen autem prodibat ex Eden, et irrigabat paradisum: quod inde dividitur in quatuor partes. Nomen uni Phison; hoc est quod circuit totam terram Evilath, ibi est aurum, aurum autem terrae illius optimum ; ibi est carbunculus et lapis prasinus. Et nomen secundi fluminis Geon; hoc circuit totam terram Aethiopiae. Et flumen tertium Tigris; hoc est quod vadit contra Assyrios. Et flumen quartum dicitur Euphrates. Et sumpsit Dominus Deus hominem quem fecerat, et posuit eum in paradiso, ut operaretur ibi, et custodiret eum. |
5 | Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens: Ex omni ligno quod est in paradiso, edes ad escam; de ligno autem scientiae boni et mali non edetis ab eo: qua die enim ederitis ab illo, morte moriemini. Et dixit Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adiutorium simile sibi. Et quaecumque finxerat Deus ex omni genere pecorum, et ex omni genere bestiarum agri, et ex omni genere volatilium volantium sub coelo, perduxit ea ad Adam, ut videret quid ea vocaret: et quod vocavit ea omnia Adam animam vivam, hoc est nomen eius. |
6 | Et post haec vocavit Adam nomina omnium pecorum, et omnium avium coeli, et omnium bestiarum agri; et secundum quod vocavit ea Adam, hoc est nomen eorum usque in hodiernum diem. Ipsi autem Adae nondum fuit adiutorium simile illi. Et immisit Deus soporem in Adam, et obdormivit: et sumpsit Deus unam de costis eius, et implevit locum eius carne, et formavit Deus costam quam accepit ab Adam in mulierem. Et adduxit illam ad Adam, ut videret quid eam vocaret. |
7 | Et dixit Adam, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est ; et haec erit mihi adiutorium. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adiungetur uxori suae; et erunt duo in carne una. Et erant ambo nudi, Adam et mulier eius, et non confundebantur. |
8 | II. Serpens autem erat sapientior omnium bestiarum, quae erant super terram, quas fecerat Dominus Deus. Et dixit serpens ad mulierem: Quare dixit Deus ne edatis ab omni ligno quod est in paradiso? Et dixit mulier ad serpentem: Ex omni ligno quod est in paradiso edemus; a fructu autem ligni quod est in medio paradisi, dixit Deus ne edamus, sed neque tangamus, ne moriamur. |
9 | Et dixit serpens mulieri: Non morte moriemini; sciebat enim Deus quia qua die manducaveritis ex illo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Et vidit mulier quia bonum est lignum in escam, et quia bonum est oculis ad videndum et cognoscendum; et sumpsit fructum de ligno illo, et manducavit, et dedit viro suo; et accepit Adam, et manducavit: et aperti sunt oculi eorum, et tunc scierunt quia nudi erant; et sumpserunt sibi folia fici, et fecerunt sibi succinctoria. |
10 | Et cum audissent vocem Domini deambulantis in paradiso ad vesperam, absconderunt se Adam et mulier eius ab ante faciem Domini Dei , ad illam arborem quae erat in medio paradiso. Et vocavit Dominus Deus Adam, et dixit illi: Adam, ubi es? Et dixit ille: Vocem tuam audivi, Domine, in paradiso, et timui, et abscondi me, quia nudus sum. |
11 | Et dixit Dominus Deus: Quis nuntiavit tibi, quia nudus es, nisi quia ab illa arbore de qua dixeram tibi ex illa sola non manducare, ex illa manducasti? Et dixit Adam: Mulier quam dedisti mihi , dedit ut ederem, et manducavi. Et dixit Deus mulieri: Quid hoc fecisti? Et dixit mulier: Serpens seduxit me, et manducavi. |
12 | Et dixit Dominus Deus serpenti: Quia hoc fecisti, maledictus tu ab omni pecore, et omni genere bestiarum. Pectore et ventre repes, et terram manducabis omnibus diebus vitae tuae. Et inimicitiam ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum, et inter semen illius. Ipsa tuum observabit caput, et tu eius calcaneum. Et mulieri dixit: Multiplicans multiplicabo dolores tuos, et suspiria tua, et in doloribus paries filios tuos; et ad virum tuum conversio tua, et ille tui dominabitur. |
13 | Et tunc dixit Deus ad Adam: Quia audisti vocem mulieris tuae, et manducasti de ligno de quo praeceperam tibi, ex illo solo ne ederes, maledicta terra erit tibi in omnibus operibus tuis, et in tristitia et gemitu tuo manducabis ex ea omnibus diebus vitae tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi, et edes pabulum agri tui. |
14 | In sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis. Et tunc Adam imposuit nomen uxori suae, Vita; quia mater est omnium vivorum. Et tunc fecit Dominus Deus Adae et mulieri eius tunicas pelliceas, et induit illos. Et dixit: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis, ad scientiam cognoscendi bonum et malum. |
15 | Et tunc ne porrigeret manum suam Adam ad arborem vitae et sumeret sibi inde, et ederet et viveret in aeternum, dimisit eum Dominus Deus de paradiso suavitatis, ut operaretur terram de qua et sumptus fuerat. Et eiectus foras de paradiso, moratus est contra paradisum voluptatis. Et Cherubim et illam flammeam frameam quae versatur, posuit Deus ad custodiendam viam arboris vitae. |