Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, CAPUT XXV. [Septem dierum attior allegoria.]
1 | XLIII. Habet etiam unusquisque nostrum in bonis operibus et recta vita tanquam distinctos istos sex dies, post quos debet quietem sperare. Primo die lucem fidei, quando prius visibilibus credit , propter quam fidem Dominus visibiliter apparere dignatus est. |
2 | Secundo die tanquam firmamentum disciplinae, quo discernit inter carnalia et spiritualia, sicut inter aquas inferiores et superiores. Tertio die, quo mentem suam ad ferendos bonorum operum fructus, a labe et fluctibus tentationum carnalium, tanquam aridam terram a perturbationibus maris secernit, ut iam possit dicere, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati [Rom. VII, 25]. Quarto die, quo iam in illo firmamento disciplinae spirituales intelligentias operatur atque distinguit, videt quae sit incommutabilis veritas, quae tanquam sol fulget in anima; et quemadmodum anima ipsius veritatis particeps fiat, et corpori ordinem et pulchritudinem praestet, tanquam luna illuminans noctem; et quemadmodum stellae omnes, scilicet intelligentiae spirituales, in huius vitae obscuritate tanquam in nocte micent et fulgeant. |
3 | Quarum rerum notitia fortior effectus incipiat quinto die in actionibus turbulentissimi saeculi, tanquam in aquis maris operari, propter utilitatem fraternae societatis; et de corporalibus actionibus , quae ad ipsum mare pertinent, id est ad hanc vitam, producere animarum vivarum reptilia, id est opera quae prosint animis vivis; et cetos magnos, id est fortissimas actiones, quibus fluctus saeculi dirumpuntur et contemnuntur, et volatilia coeli, id est voces coelestia praedicantes. Sexto autem die producat de terra animam vivam, id est de ipsa stabilitate mentis suae ubi spirituales habet fructus, id est bonas cogitationes, motus omnes animi sui regat, ut sit in illo anima viva, id est rationi et iustitiae serviens, non temeritati atque peccato. |
4 | Ita fiat etiam homo ad imaginem et similitudinem Dei, masculus et femina, id est intellectus et actio, quorum copulatione spiritualis fetus terram impleat, id est carnem subiiciat, et caetera quae iam in hominis perfectione superius dicta sunt. In istis autem tanquam diebus vespera est in ipsa perfectione singulorum operum, et mane in inchoatione consequentium. Post istorum quasi sex dierum opera bona valde, speret homo quietem perpetuam, et intelligat quid sit, Requievit Deus septimo die ab omnibus operibus suis: quia et ipse in nobis haec bona operatur, qui ut operemur iubet; et ipse recte requiescere dicitur, quia post haec omnia opera requiem nobis ipse praestabit. Quomodo enim recte dicitur paterfamilias aedificare domum, cum hoc non opere suo faciat, sed eorum quibus servientibus imperat; sic recte dicitur et ab operibus requiescere, cum post perfectionem fabricae, illis quibus imperabat permittit ut vacent, et iucundo otio perfruantur. |