monumenta.ch > Augustinus > 4 > 24
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, XXIII. <<<     >>> XXV.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, CAPUT XXIV. [Aetates mundi quare inaequales.]

1 XLII. Si autem aliquem movet quod in istis aetatibus saeculi duas aetates primas denis generationibus advertimus explicari, tres autem consequentes singulae quatuordecim generationibus contexuntur, sexta vero ista nullo generationum numero definita est [Matth. I, 1]; facile est videre, etiam in unoquoque homine duas primas aetates, infantiam et pueritiam, corporis sensibus inhaerere.
2 Qui sensus corporis quinque sunt, visus, auditus, olfactus, gustus et tactus: quinarius autem numerus duplicatus, quoniam duplex est sexus humanus, unde generationes tales existunt, masculinus et femininus; quinarius ergo, ut dixi, duplicatus denarium numerum facit. Iamvero ab adolescentia et deinceps, ubi ratio iam incipit in homine praevalere, accedit quinque sensibus cognitio et actio, quibus vita regitur et administratur, ut iam septenarius numerus incipiat esse: qui similiter duplicatus, propter duplicem sexum, in quatuordecim generationibus eminet et apparet, quas habent tres aetates consequentes, tanquam adolescentis, et iuvenis, et senioris.
3 Senectutis vero aetas sicut in nobis nullo statuto annorum tempore definitur, sed post quinque illas aetates quantum quisque vixerit, senectuti deputatur: sic et in ista aetate saeculi non apparent generationes, ut etiam occultus sit ultimus dies, quem utiliter Dominus latere oportere demonstravit [Matth. XXIV, 36].
Augustinus HOME

csg143.69

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik