monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, XXII. <<<     >>> XXIV.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, CAPUT XXIII. [Septem dies, et septem aetates mundi.]

1 XXXIII. 1a AETAS.--- Sed quare septimo die requies ista tribuatur, diligentius considerandum arbitror. Video enim per totum textum divinarum Scripturarum sex quasdam aetates operosas, certis quasi limitibus suis esse distinctas, ut in septima speretur requies; et easdem sex aetates habere similitudinem istorum sex dierum, in quibus ea facta sunt quae Deum fecisse Scriptura commemorat.
2 Primordia enim generis humani, in quibus ista luce frui coepit, bene comparantur primo diei quo fecit Deus lucem. Haec aetas tanquam infantia deputanda est ipsius universi saeculi, quod tanquam unum hominem proportione magnitudinis suae cogitare debemus; quia unusquisque homo cum primo nascitur, et exit ad lucem, primam aetatem agit infantiam.
3 Haec tenditur ab Adam usque ad Noe generationibus decem. Quasi vespera huius diei fit diluvium ; quia et infantia nostra tanquam oblivionis diluvio deletur.
4 XXXVI. 2a AETAS.--- Et incipit mane a temporibus Noe secunda aetas tanquam pueritia, et tenditur haec aetas usque ad Abraham aliis generationibus decem. Et bene comparatur secundo diei quo factum est firmamentum inter aquam et aquam; quia et arca in qua erat Noe cum suis, firmamentum erat inter aquas inferiores in quibus natabat, et superiores quibus compluebatur. Haec aetas non diluvio deletur, quia et pueritia nostra non oblivione tergitur de memoria.
5 Meminimus enim nos fuisse pueros, infantes autem non meminimus. Huius vespera est confusio linguarum in eis qui turrem faciebant, et fit mane ab Abraham. Sed nec ista aetas secunda generavit populum Dei, quia nec pueritia apta est ad generandum.
6 XXXVII. 3a AETAS.--- Mane ergo fit ab Abrah., et succedit aetas tertia similis adolescentiae. Et bene comparatur diei tertio, quo ab aquis terra separata est. Ab omnibus enim gentibus, quarum error instabilis et vanis simulacrorum doctrinis tanquam ventis omnibus mobilis, maris nomine bene significatur; ab hac ergo gentium vanitate et huius saeculi fluctibus separatus est populus Dei per Abraham, tanquam terra cum apparuit arida, id est, sitiens imbrem coelestem divinorum mandatorum: qui populus unum Deum colendo, tanquam irrigata terra, ut fructus utiles posset afferre, sanctas Scripturas et Prophetias accepit. Haec enim aetas potuit iam generare populum Deo, quia et tertia aetas, id est adolescentia filios habere iam potest.
7 Et ideo ad Abraham dictum est: Patrem multarum gentium posui te , et augeam te nimis valde, et ponam te in gentes, et reges de te exient. Et ponam testamentum meum inter me et te, et inter semen tuum post te, in generationes eorum in testamentum aeternum; ut sim tibi Deus, et semini tuo post te: et dabo tibi et semini tuo post te terram in qua habitas, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, et ero illis Deus [Gen. XVII, 5-8]. Haec aetas porrigitur ab Abraham usque ad David quatuordecim generationibus.
8 Huius vespera est in populi peccatis, quibus divina mandata praeteribant, usque ad malitiam pessimi regis Saul.
9 XXXVIII. 4a AETAS.--- Et inde fit mane regnum David. Haec aetas similis iuventutis est. Et revera inter omnes aetates regnat iuventus, et ipsa est firmum ornamentum omnium aetatum: et ideo bene comparatur quarto diei, quo facta sunt sidera in firmamento coeli. Quid enim evidentius significat splendorem regni, quam solis excellentia?
10 Et plebem obtemperantem regno splendor lunae ostendit, tanquam synagogam ipsam, et stellae principes eius, et omnia tanquam in firmamento in regni stabilitate fundata. Huius quasi vespera est in peccatis regum, quibus illa gens meruit captivari atque servire.
11 XXXIX. 5a AETAS.--- Et fit mane transmigratio in Babyloniam, cum in ea captivitate populus leniter in peregrino otio collocatus est. Et porrigitur haec aetas usque ad adventum Domini nostri Iesu Christi, id est quinta aetas, scilicet declinatio a iuventute ad senectutem, nondum senectus, sed iam non iuventus: quae senioris aetas est, quem Graeci πρεσβύτην vocant.
12 Nam senex apud eos non πρεσβύτης, sed γέρων dicitur. Et revera sic ista aetas a regni robore inclinata et fracta est in populo Iudaeorum, quemadmodum homo a iuventute fit senior. Et bene comparatur illi diei quinto, quo facta sunt in aquis animalia, et volatilia coeli, posteaquam illi homines inter gentes, tanquam in mari, vivere coeperunt, et habere incertam sedem et instabilem, sicut volantes aves.
13 Sed plane erant ibi etiam ceti magni, id est illi magni homines qui magis dominari fluctibus saeculi, quam servire in illa captivitate potuerunt. Non enim ad cultum idolorum aliquo terrore depravati sunt. Ubi sane animadvertendum est quod benedixit Deus illa animalia, dicens, Crescite et multiplicamini, et implete aquas maris, et volatilia multiplicentur super terram: quia revera gens Iudaeorum, ex quo dispersa est per gentes, valde multiplicata est.
14 Huius diei, hoc est huius aetatis, quasi vespera est multiplicatio peccatorum in populo Iudaeorum, quia sic excaecati sunt, ut etiam Dominum Iesum Christum non possent agnoscere.
15 XL. 6a AETAS.--- Mane autem fit ex praedicatione Evang. per Dominum nostrum Iesum Christum, et finitur dies quintus: incipit sextus, in quo senectus veteris hominis apparet. Hac enim aetate illud carnale regnum vehementer attritum est, quando et templum deiectum est, et sacrificia ipsa cessaverunt; et nunc ea gens quantum ad regni sui vires attinet, quasi extremam vitam trahit.
16 In ista tamen aetate tanquam in senectute veteris hominis, homo novus nascitur, qui iam spiritualiter vivit. Sexta enim die dictum erat: Producat terra animam vivam. Nam quinto die dictum erat: Producant aquae, non animam vivam, sed reptilia animarum vivarum; quoniam corpora sunt reptilia, et adhuc corporali circumcisione et sacrificiis tanquam in mari Gentium populus ille serviebat Legi . Istam vero animam vivam dicit, qua vita iam incipiunt aeterna desiderari . Serpentes ergo et pecora quae terra producit, gentes significant iam stabiliter Evangelio credituras. De quibus dicitur in illo vase quod Petro demonstratum est in Actibus Apostolorum: Macta, et manduca.
17 Et cum ille immunda diceret, responsum est ei: Quae Deus mundavit, tu ne immunda dixeris [Act. X, 13-15]. Tunc fit homo ad imaginem et similitudinem Dei, sicut in ista sexta aetate nascitur in carne Dominus noster, de quo dictum est per prophetam, Et homo est, et quis agnoscet eum? Et quemadmodum in illo die masculus et femina, sic et in ista aetate Christus et Ecclesia.
18 Et praeponitur homo in illo die pecoribus et serpentibus et volatilibus coeli, sicut in ista aetate Christus regit animas obtemperantes sibi, quae ad Ecclesiam eius, partim de Gentibus, partim de populo Iudaeorum venerunt; ut ab eo domarentur atque mansuescerent homines, vel carnali concupiscentiae dediti sicut pecora, vel tenebrosa curiositate obscurati quasi serpentes, vel elati superbia quasi aves.
19 Et sicut in illo die pascitur homo et animalia, quae cum ipso sunt, herbis seminalibus et lignis fructiferis et herbis viridibus; sic ista aetate spiritualis homo quicumque bonus minister est Christi, et eum bene quantum potest imitatur, cum ipso populo spiritualiter pascitur sanctarum Scripturarum alimentis et lege divina: partim ad concipiendam fecunditatem rationum atque sermonum, tanquam herbis seminalibus; partim ad utilitatem morum conversationis humanae, tanquam lignis fructiferis; partim ad vigorem fidei, spei et charitatis in vitam aeternam, tanquam herbis viridibus, id est vigentibus, quae nullo aestu tribulationum possint arescere.
20 Sed spiritualis sic istis alimentis pascitur, ut multa intelligat; carnalis autem, id est parvulus in Christo, tanquam pecus Dei, ut multa credat quae intelligere nondum potest: tamen eosdem cibos omnes habent.
21 XLI. 7a AETAS.--- Huius autem aetatis quasi vespera, quae utinam nos non inveniat, si tamen nondum coepit, illa est de qua Dominus dicit: Putas cum veniet Filius hom., inveniet fidem super terram [Luc. XVIII, 8]? Post istam vesperam fiet mane, cum ipse Dominus in claritate venturus est: tunc requiescent cum Christo ab omnibus operibus suis ii quibus dictum est, Estote perfecti, sicut Pater vester qui in coelis est [Matth. V, 48]. Tales enim faciunt opera bona valde.
22 Post enim talia opera speranda est requies in die septimo, qui vesperam non habet. Nullo ergo modo verbis dici potest quemadmodum Deus fecerit, et condiderit coelum et terram et omnem creaturam quam condidit: sed ista expositio per ordinem dierum sic indicat tanquam historiam rerum factarum, ut praedicationem futurorum maxime observet.
Augustinus HOME

csg143.59

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, XXII. <<<     >>> XXIV.
monumenta.ch > Augustinus > 23

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik