monumenta.ch > Augustinus > 106 > 22
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, XXI. <<<     >>> XXIII.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, CAPUT XXII. [Requies diei septimi per allegoriam: cap. 2, vers. 1-3]

1 XXXIII. Iam nunc videamus etiam illud, quod solent maiore impudentia, quam imperitia deridere, quod scriptum est, Deum consummato coelo et terra et omnibus quae fecit, requievisse die septimo ab omnibus operibus suis, et benedixisse diem septimum, et sanctificasse eum, quia requievit ab operibus suis. Dicunt enim: Quid opus erat ut Deus requiesceret? an forte operibus sex dierum fatigatus et lassatus erat?
2 Addunt etiam Domini testimonium, ubi ait, Pater meus usque nunc operatur [Ioan. V, 17]; et hinc multos imperitos decipiunt, quibus persuadere conantur Novum Testamentum Veteri Testamento adversari. Sed sicut illi quibus Dominus dicit, Pater meus usque nunc operatur, carnaliter opinabantur requiem Dei, et carnaliter sabbatum observantes non videbant quid illius diei significatio figuraret; sic et isti diversa quidem voluntate, pariter tamen non intelligunt sabbati sacramentum.
3 Et illi enim carnaliter observando, et isti carnaliter exsecrando, sabbatum non noverunt. Transeat ergo unusquisque ad Christum ut auferatur velamen, sicut Apostolus dicit [II Cor. III, 16]. Velamen enim aufertur, quando similitudinis et allegoriae cooperimento ablato, veritas nudatur, ut possit videri.
4 XXXIV. Primo ergo huius locutionis regula in multis divinarum Scripturarum locis animadvertenda atque discenda est . Quid enim aliud significat, quod dicitur Deus requievisse ab omnibus operibus suis, quae fecit bona valde, nisi requiem nostram, quam nobis daturus est ab omnibus operibus nostris, si et nos bona opera fecerimus?
5 Secundum ipsam figuram locutionis dicit et Apostolus: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus [Rom. VIII, 26]. Non enim Spiritus sanctus gemit, quasi indigeat aut angustias patiatur, qui secundum Deum interpellat pro sanctis: sed quia ipse nos movet ad orandum cum gemimus, quod ipso movente nos facimus, ipse facere dictus est. Sic dicitur etiam illud: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum [Deut. XIII, 3]. Non enim ut sciat ipse quem nihil latet, sed ut scire nos faciat, quantum in eius dilectione profecerimus, tentari nos permittit.
6 Secundum ipsam locutionem dicit et Dominus noster, nescire se diem et horam de fine saeculi [Matth. XXIV, 36]. Quid enim potest esse quod ille nesciat? Sed quia hoc utiliter occultabat discipulis, nescientem se esse dixit, quia illos nescientes occultando faciebat. Secundum hanc figuram etiam Patrem solum dixit scire diem ipsum, quia eumdem Filium scire faceret.
7 Ex hac figura multae quaestiones in divinis Scripturis, eis qui iam genus locutionis huius noverunt, sine ulla difficultate solvuntur. Talibus locutionibus etiam abundat nostra consuetudo, cum dicimus laetum diem, quia nos laetos facit; et pigrum frigus, quia nos pigros facit; et fossam caecam, quia nos eam non videmus; et linguam politam, quia verba polita facit: postremo etiam quietum ab omnibus molestiis tempus dicimus, in quo nos ab omnibus molestiis quieti sumus.
8 Sed et Deus requievisse dictus est ab omnibus operibus suis, quae fecit bona valde, quia in illo requiescemus ab omnibus operibus nostris, si opera bona fecerimus: quia et ipsa bona opera nostra illi tribuenda sunt qui vocat, qui praecipit, qui viam veritatis ostendit, qui ut et velimus invitat, et vires implendi ea quae imperat, subministrat.
Augustinus HOME

csg143.56

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik