monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, XIX. <<<     >>> XXI.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, CAPUT XX. [Bestiis dominari, per allegoriam.]

1 XXXI. Et quod eis dictum est, Habete potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et repentium omnium quae repunt super terram: salvo quidem intellectu, quo manifestum est omnibus his animalibus hominem ratione dominari; recte tamen intelligitur etiam spiritualiter, ut omnes affectiones et motus animi, quos habemus istis animalibus similes, subditos haberemus, et eorum dominaremur per temperantiam et modestiam. Cum enim non reguntur isti motus, erumpunt et pergunt in foedissimas consuetudines, et per diversas perniciosasque delectationes nos rapiunt, et faciunt similes omni generi bestiarum.
2 Cum autem reguntur et subiiciuntur, omnino mansuescunt et nobiscum concorditer vivunt. Non enim a nobis alieni sunt motus animi nostri. Pascuntur etiam nobiscum cognitione rationum et morum optimorum, et vitae aeternae, tanquam herbis seminalibus et lignis fructiferis et herbis viridibus. Et haec est hominis vita beata atque tranquilla, cum omnes motus eius rationi veritatique consentiunt; et vocantur gaudia, et amores sancti, et casti et boni.
3 Si autem non consentiunt, nihilominus dum negligenter geruntur, conscindunt et dissipant animum, et faciunt vitam miserrimam; et vocantur perturbationes, et libidines, et concupiscentiae malae. De quibus iam nobis praecipitur, ut eas cum quanto possumus labore crucifigamus in nobis, donec absorbeatur mors in victoriam [I Cor., XV. 54]. Dicit enim Apostolus: Qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum perturbationibus et concupiscentiis [Galat. V, 24]. Vel hinc enim quivis admoneri debet non carnaliter haec esse intelligenda, quia herbae virides et ligna fructifera omni generi bestiarum, et omnibus volatilibus et omnibus serpentibus in Genesi dantur ad cibum, cum videamus leones, et accipitres, et milvos, et aquilas non pasci nisi carnibus, et interfectione aliorum animalium.
4 Quod etiam de nonnullis serpentibus credo, qui sunt in arenosis et desertis locis, ubi nec lignum nec herba nascitur .
Augustinus HOME

csg143.52

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik