monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, XVIII. <<<     >>> XX.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, CAPUT XIX. [Ut spiritualiter accipiendus vers. XXVIII.]

1 XXX. Quod autem scriptum est, Masculum et feminam fecit illos; et benedixit eos Deus dicens, Crescite et multiplicamini, et generate, et replete terram; rectissime quaeritur quemadmodum accipienda sit coniunctio masculi et feminae ante peccatum, et ista benedictio qua dictum est, Crescite et multiplicamini, et generate, et replete terram: utrum carnaliter, an spiritualiter accipienda sit.
2 Licet enim nobis eam etiam spiritualiter accipere, ut in carnalem fecunditatem post peccatum conversa esse credatur . Erat enim prius casta coniunctio masculi et feminae; huius ad regendum, illius ad obtemperandum accommodata: et spiritualis fetus intelligibilium et immortalium gaudiorum replens terram, id est, vivificans corpus, et dominans eius; id est, ita subiectum habens, ut nullam ex eo adversitatem, nullam molestiam pateretur.
3 Quod ideo sic credendum est, quia nondum erant filii saeculi huius antequam peccarent. Filii enim saeculi huius generant et generantur, sicut Dominus dicit, cum in comparatione futurae vitae quae nobis promittitur, carnalem istam generationem contemnendam esse demonstrat [Luc. XX, 34-36].
Augustinus HOME

csg143.50

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik