2 | Hic illis primo dicendum est quod multum errent qui post peccatum considerant hominem, cum in huius vitae mortalitatem damnatus est, et amisit perfectionem illam qua factus est ad imaginem Dei. Sed si damnatio eius tantum valet, ut tam multis pecoribus imperet: quamvis enim a multis feris propter fragilitatem corporis possit occidi, a nullis tamen domari potest, cum ipse tam multas et prope omnes domet: si ergo haec hominis damnatio tantum valet, quid de regno eius cogitandum est, quod ei renovato et liberato divina voce promittitur? |