monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, XVI. <<<     >>> XVIII.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, CAPUT XVII. [Ut intelligitur ad imaginem Dei factus homo, iuxta vers. 26]

1 XXVII. Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum et ferarum, et omnis terrae, et omnium reptilium, quae super terram repunt, et caetera usque ad vesperam et mane quo completur dies sextus. Istam maxime quaestionem solent Manichaei loquaciter agitare, et insultare nobis quod hominem credamus factum ad imaginem et similitudinem Dei.
2 Attendunt enim figuram corporis nostri, et infeliciter quaerunt utrum habeat Deus nares et dentes et barbam, et membra etiam interiora, et caetera quae in nobis sunt necessaria. In Deo autem talia ridiculum est, imo impium credere, et ideo negant hominem factum esse ad imaginem et similitudinem Dei. Quibus respondemus, membra quidem ista in Scripturis plerumque nominari, cum Deus insinuatur audientibus parvulis; et hoc non solum in Veteris Testamenti libris, sed etiam in Novi.
3 Nam et oculi Dei commemorantur, et aures, et labia , et pedes, et ad dexteram Dei Patris sedere evangelizatur Filius. Et ipse Dominus dicit: Nolite per coelum iurare, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum eius est [Matth. V, 34, 35]. Item ipse dicit quod in digito Dei eiiciebat daemonia [Luc. XI, 20]. Sed omnes qui spiritualiter intelligunt Scripturas, non membra corporea per ista nomina, sed spirituales potentias accipere didicerunt, sicut galeas, et scutum, et gladium [Ephes. VI, 16, 17], et alia multa. Primo ergo istis haereticis dicendum est, qua impudentia de talibus verbis Veteri Testamento calumnientur, cum etiam in Novo haec posita videant, aut fortasse non videant, sed cum litigant excaecentur.
4 XXVIII. Sed tamen noverint in catholica disciplina spirituales fideles non credere Deum forma corporea definitum; et quod homo ad imaginem Dei factus dicitur, secundum interiorem hominem dici, ubi est ratio et intellectus: unde etiam habet potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum et ferarum, et omnis terrae, et omnium repentium quae repunt super terram.
5 Cum enim dixisset, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; addidit continuo, Et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et caetera: ut intelligeremus non propter corpus dici hominem factum ad imaginem Dei, sed propter eam potestatem qua omnia pecora superat. Omnia enim animalia caetera subiecta sunt homini, non propter corpus, sed propter intellectum, quem nos habemus, et illa non habent: quamvis etiam corpus nostrum sic fabricatum sit, ut indicet nos meliores esse quam bestias, et propterea Deo similes. Omnium enim animalium corpora, sive quae in aquis, sive quae in terra vivunt, sive quae in aere volitant, inclinata sunt ad terram, et non sunt erecta sicut hominis corpus.
6 Quo significatur, etiam animum nostrum in superna sua , id est in aeterna spiritualia, erectum esse debere. Ita intelligitur per animum maxime, attestante etiam erecta corporis forma, homo factus ad imaginem et similitudinem Dei.
Augustinus HOME

csg143.46

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik