Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, CAPUT XV. [Aerem nebulosum aquae nomine designari vers. 20, etc.]
1 | XXIV. Et dixit Deus, Eiiciant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram sub firmamento coeli. Et sic factum est. Et fecit Deus cetos magnos, et omnem animam animalium et repentium quae eiecerunt aquae secundum uniuscuiusque genus, et omne genus volatile pennatum secundum genus. Et vidit Deus quia bona sunt; et benedixit illa Deus dicens: Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris, et volatilia multiplicentur super terram. |
2 | Et facta est vespera, et factum est mane dies quintus. Hic solent reprehendere, quaerentes vel potius calumniantes, quare animalia non solum ea quae in aquis vivunt, sed etiam ea quae in aere volitant, et omnia pennata de aquis nata scriptum sit. Sed sciant omnes quos haec movent, istum aerem nebulosum et humidum, in quo aves volant, a doctissimis hominibus qui haec diligenter inquirunt, cum aquis solere deputari. |
3 | Concrescit enim et crassus efficitur exhalationibus et quasi vaporibus maris et terrae, et de ipso humore pinguescit quodammodo ut volatus avium portare possit. Ideo per noctes serenas etiam rorat, cuius roris guttae mane in herbis inveniuntur. Nam mons ille Macedoniae, qui Olympus vocatur, tantae altitudinis esse dicitur, ut in eius cacumine nec ventus sentiatur, nec nubes se colligant, quia excedit altitudine sua totum istum aerem humidum in quo aves volant, et ideo nec aves ibi volare asseverantur. |
4 | Quod ab eis proditum dicitur, qui per singulos annos solebant, nescio quorum sacrificiorum causa, memorati montis cacumen ascendere, et aliquas notas in pulvere scribere, quas alio anno integras inveniebant: quod fieri non posset, si ventum aut pluviam locus ille pateretur. Deinde quia tenuitas aeris illius qui ibi est, non eos inspirabat, durare ibi non poterant, nisi spongias humectas naribus applicarent, unde crassiorem et consuetum spiritum ducerent: hi ergo indicaverunt se etiam nullam avem in eo loco aliquando vidisse. |
5 | Non itaque immerito non solum pisces et caetera quae in aquis sunt animalia, sed etiam aves de aquis natas esse, fidelissima Scriptura commemorat; quia per istum aerem volare possunt, qui de maris et terrae humoribus surgit. |